Salvē lēctor!
Mē Lovecraftis horrificīs fābulīs valdē dēlectārī jam tibi nōtum et compertum est. Egomet Mārte meō nīsus sum laudibus eum ōrnāre et epigramma pangendō et vertendō fābulam ejus dē historiā Necronomicōn in sermōnem latīnum. Necronomica sunt nōtissimum pseudobiblion, id est liber quī numquam scrīptus est, cujus tamen titulus et aliquandō excerpta in fābulīs fictīs et commenticiīs referuntur1.
Postquam Babylōnis parietinās et Memphis arcāna subterrānea vīsit…
Cum illam fābulam vertī, nōndum Metamorphōseōn librōs lēgeram. In secundō est narrātiō dē prece senis patris ad sacerdōtem Aegyptium Zatchlān2, quae mē monuit dē historiā Abdullae Alhazred: “Miserēre,” ait “sacerdōs, miserēre per caelestia sīdera per īnferna nūmina per nātūrālia elementa per nocturna silentia et adyta Coptica et per incrēmenta Nīlōtica et arcāna Memphītica et sistra Phariaca.” Sacerdōtis nōmen dīcitur esse simile illius daemonis Saclae, quem Ambrosiaster et Prīscilliānus memorāvērunt3.
Nudius tertius Vītus Corvīnus sodālis, quī gregem Agoram ad Athenaze legendum condidit, dīxit sē in rētī mundānō librōs fictīciōs Necronomicōn latīnē scrīptōs invēnisse. Quis est tam āmēns ut ex novō librum hujus generis latīnē scrībere cōnētur? Quantam expectātiōnem mihi dedit! Vērī reperiendī studiōsus nexum aperui, sed statim spē dēcidī. Nam in prīmā pāginā menda multissima invēnī.
“Antīquissimōs sapientēs, quōs graecō sermōne philosophōs appellāmus, sī quae vel nātūrae, vel artis reperissent arcāna, nē in prāvōrum hominum nōtitiam dēvenīrent, variīs occultasse modīs atque figūrīs, ērudītissimōrum opīniō est.”
Posteā alter sodālis, Remus, nōs monuit ignōtum auctōrem vix Jōhannis Trithemiī Steganographiam immūtāvisse. Trithemius fuit abbās Ōrdinis Sānctī Benedictī, suīs librīs dē historiā, dē theologiā, dē scientiā clārus, necnōn magīae suspectus. Inter ejus discipulōs Henrīcus Cornēlius Agrippa et Philippus Aureolus Theophrastus Bombastus Paracelsus numerantur. Ejus nōtissimum opus, Steganographia, quod annō MDCIX in Indice Librōrum Prohibitōrum inclūsum est, dīviditur in librōs trēs et tractāre magīam vidētur, sed rē vērā est dissertātiō dē cryptographiā. Alchemistae enim ūtī ambiguīs signīs solēbant nē profānī scientiae arcāna discerent4.
Ōlim Trithemius quasi obviam factus est Geōrgiō Sabellicō, cujus vīta partim fābulam doctōris Faustī peperit. Hōc modō eum dēscrīpsit5: Homō ille, dē quō mihi scrīpsistī, Geōrgius Sabellicus, quī sē prīncipem necromanticōrum ausus est nōmināre, gyrovagus, battologus, et circumcelliō est, dignus quī verberibus castīgētur, nē temerē deinceps tam nefanda et Ecclēsiae sānctae contrāria pūblicē audeat profitērī. Quid enim sunt aliud titulī, quōs sibi assūmit, nisi stultissima ac vēsānae mentis indicia, quī sē fatuum nōn philosophum ostendit? Sīc enim titulum sibi convenientem fōrmāvit: Magister Geōrgius Sabellicus, Faustus jūnior, fōns necromanticōrum, astrologus, magus secundus, chīromanticus, necromanticus, pyromanticus, in hydrā arte secundus.
Haec habēbam quae dīcerem.
Scrīpsī Mediōlānī ante diem tertium Īdūs Jānuāriās annō ab urbe conditā MMDCCLXXVI.
L. Sprague de Camp, The Unwritten Classics, in The Saturday Review, March 29, 1947, pp. 7-8
A. Souter, ‘Zatchlas’ in Apuleius, in The Journal of Theological Studies, Volume os-XXXVII, Issue 145, January 1936, Page 80
K. Fraser, Alchemy: Reflections on the Sacred Art in a Secular Age, in The Alpine Review, 02/12/2016
Jōhannis Trithemiī Epistulae Familiārēs, II.47