Dē Aurifodīnā

Logodaedalus sum, diē jūriscōnsultus nocteque latīnista. Nam apud Ūniversitātem Studiōrum Mediōlānēnsem jūrī studeō. Prō Opācā Fronde, Sodāliciō Haicubus Latīnē Pangendīs Rōmānō, versūs japonicōs faciō. Prō Quirītibus, ephēmeride digitālī, nōnnumquam scrībō. Placent litterae, pelliculae et scaccī.

Aurifodīna est locus ubi aurum effoditur. Hīc omnia, quae aurī aestimō, pūblicāre volō. Nōmen aurifodīnae ex librō Hierēmiae Drexeliī1 cēpī. "Lege, scrībe, excerpe, quicquid, dum legis, metallī nōbiliōris invēneris".

Hōc faciō ut nōn sōlum in compositiōne latīnā mē exerceam, sed etiam cēterōs dēlectem. Epistulās scrībam, ubi mihi vacāverit. Tempus irreparābile fugit, ō lēctōrēs cārissimī.

Vērum petō ā vōbīs nōn pecūniam, sed bonam exīstimātiōnem atque honōrem2.

Lēctōrum epistulae

Tibi congratulor propter inceptum tuum, et gaudeo jam legere quae scribes. Vale. —

Jam tuās āctōrum plēnās epistolās recipiam, quae nōmen dederim. Sunt jūcundae et pergrātae mihi, nam tē scrībente vidētur sermō ipsus revīvīscere, velut renāscentia litterārum secunda prōditur in lūcem. Estō fēlīx quod suscēpistī opus! — Aemilia Sophia

Bene, Logodaedale, scripsisti! Homines latine litteras in rete scribentes uidere lubet, praesertim hic articulus quod res talis est qualis "umbraticos", ut ita dicam, et ut in malam partem dicam, umbraticos igitur homines ad se nonnumquam trahit; puncta igitur accipias praecipua pro subtilitate tua. Fontes quoque uel materiae iucundi uidentur. Benigne fecisti et noua exspectabo. — Andreās Alcor

Duplicem sane copiam rerum ac verborum exhibent haec scripta tua! Et prosunt et delectant. — Kingshorsey

Amō commūnicātiōnēs tuās! — Turīya

Euge, dīcam ego quoque, intersunt enim quae ēvulgāstī. — Cantulus

Semper aurifodinae tuae novas partes avide perfodio. Placet. — Gerardus Alesius

Beatus Helvetius Salodurensis Logodaedalo sal.
Cur me hucusque commentarii tui praeterierint, nescio. Utut est, heri primum haud parva curiositate impulsus ad aurifodinam descendi. Nomine aurifodinae commentariis tuis indito multa promittis, at vero promissa hercle praestas! Quid dicam? Commentarii tui stimulis ardentibus sunt pleni. Scriptis tuis locupletatus heri ad res meas redii. De incepto tuo gratulor. Plura legendi iam sum cupidus.
Vale! —
Beātus Helvētius Salodūrēnsis

Gratias tibi ago pro litteris tuis ex Aurifodina tua haustis. — Nīcolāus “Leō Latīnus” Grossus

2

Aulus Gellius, Noctēs Atticae, 11.10.3

Subscribe to Logodaedalī Aurifodīna

Epistulae dē quōlibet: commentāria, carmina, colloquia...

People

Sodālis Opācae Frondis. Auctor apud Quirītēs.