Hodie* pro virili parte ad rogata respondere conabor quae a lectoribus accepi post primam epistulam quibus gratias maximas ago. Primum, de quaestione num lingua Latina communis lingua Unionis fieri possit, deinde, de fautoribus contemptoribusque linguae Latinae Europae usurpandae loquar.
Nam responsum quaestioni simplex est: ubi voluntas, ibi mutatio. Ex articulo XLVIII FUE Gubernacula cuiusque Civitatis Unionis vel Parlamentum Europaeum vel Commissio Europaea Foederum emendationes Consilio referre potest, deinde revisionis ratio sequitur.
Cum sine ullo dubio plerique linguam Latinam mortuam esse putent, factiones impares esse videntur ab initio. Inter contemptores non solum homines litteras nescientes numerantur, quorum contemptio intellegi potest, sed etiam magni studiosi linguae Latinae (de quibus Alexius Cosanus locutus est hic et iterum hic). Itaque argumenta fautorum potius mihi enodanda, quam verba tam pulchre ab Alexio dicta iteranda sunt.
Fautorum antesignanus est Arcadius Avellanus, clarus magister acuto ingenio, qui “se resuscitationem linguae Latinae a Gubernaculis gentium Europae exspectare” scripsit1. Prorsus in altera symbola2 bene explicavit quid sentiret de lingua Latina ut lingua universali. Cum in Civitatibus Foederatis Americae viveret, cupiebat ut ubique homines latine loquerentur.
Anno MCMLXXIX primae electiones Parlamenti Europaei suffragio universali fuerunt, in quo primum (et postremum) orationes latine habitae sunt, de quibus in proxima epistula nonnulla verba faciam. Illo anno Ernestus Piacentini3, Secretarius Operis Fundati Latinitas, de rationibus linguae seligendae in Communitate Europaea locutus est:
Quae sunt, aliis verbis, rationes quibus una lingua seligatur prae aliis, hac in causa? Si rationibus practicis ducimur, linguam Anglicam et Gallicam accipimus prae aliis quia re vera, iam in usu aliquomodo, etsi per pravum usum, uti diximus, iam usurpantur in nova Communitate Europaea. Si rationis politicis ducimur, plane agnoscimus linguam Latinam respui. Si rationis linguisticis ducimur, unam tantum linguam et sermonem Latinum praeferendum esse sine ullo dubio affirmamus. Si rationibus culturalibus ducimur, solam linguam latinam praeferendam esse dicimus.
Secundum auctorem duae tantum causae favent selectioni lingue Latinae: linguistica et culturalis.
Sunt alii4 qui postea propugnaverunt pro lingua Latina. A. Gratius Avitus, philologus latinus et conditor “Scholae latinae Europaeae et Universalis”, rationibus supra dictis argumentum “historicum”, quod rationem culturalem confirmat, addit5:
Numquam fuit neque inveniri potest alia Europaea lingua communis cum vero fundamento historico quam Latina. Sine lingua Latina non erit natio Europaea. Sine Latinitate Europa non est.
Stephanus RVMAK Victor, magister doctrina et ingenio clarus, in Tutubulo oratiunculam6 recitavit cuius maximi momenti est hoc argumentum:
Quod ad linguam attinet, ea est requirenda, quae propter historiam omnibus communis est, sed, cum nullus Europae populus ea loquatur vernacula, nulli est propria, ut in ejus conspectu omnes pares simus, quales sunt ante matrem filii, ut cujus in quovis sermone nostro vestigia sint, sed nullus sermonum nostrorum in aliqua re ab ea non differat.
Non differt haec sententia Anno MDCLXX scripta7:
Est hodie Latinum Idioma nulli nationi proprium, et tamen toti Europae commune.
Cum lingua Latina nulli civitati propria sit, aequitas favetur.
Demum quaestio revenit post exitum Britanniae8. Ex multis Iconoclastes, auctor commentariorum interretialium, scripsit9:
Quid ergo post exitum Britanniae? Num sine Anglis porro Anglice loquemur? Ita puto, nam est illa vero Latina temporis nostri.
Etiam diarium “Le Figaro” in hoc opusculo urbi et orbi sententiam praedictam pervulgavit cum exempla linguae Hebraicae hodiernae et linguae Sanscritae monstraret,10 quae tamen Aloisius Miraglia, clarus magister et praeses academiae Vivarii Novi, iam anno MMXIII confutavit11:
Multi dicunt: "Ah, utinam lingua Latina redeat in usum hominum cotidianum!" Ego dico: Deus avertat et averruncet hanc calamitatem. Quia si forte fiat, sicut facta est de lingua Hebraica, iam amitteret suum emolumentum lingua Latina. Nunc lingua Hebraica, quae nunc est, quae initio fuit lingua Hebraica veteris testamenti, nunc iam discedit et avertitur tam longe, tam procul a lingua veteris testamenti ut iuvenes non possint legere sacram scripturam, aut legant cum quadam difficultate. Et idem fiat, id est si lingua Latina in usum hominum cotidianum restitueretur, statim fieret una ex linguis neo-Latinis, subiecta illis mutationibus continuatis et Heracliteis, dicamus, quae non efficiunt aut impediunt, prohibent quominus haec lingua sit vera lingua ad tradendum cultum et humanitatem per saecula.
Quid dicam? Mea sententia non solum voluntas deest, sed etiam finis non patet. Volumusne iterum loqui latine inter nos an lingua Latina agnosci de jure inter linguas Unionis?
In proximis epistulis de usu linguae Latinae in Unione loquar, in aliis verbis quare eam de facto linguam Unionis esse puto.
*Gratias caro Θουθμώσιδι pro consiliis suis ago.
Arcadius Avellanus, Praeco Latinus, vol. II, num. II, Philadelphiae, mense novembris, MDCCCIXV
"Arcadius Avellanus Elaborates His Reasons for Considering Latin Eminently Fitted to be Used As a Universal Language", New York Times Review of Books, MCMVIII
Vd. quoque Egger - Piacentini, Lingua Latina potestne in Communitate Europaea restitui?, Latinitas, MCMLXXIX
Marcellus Venetianii, Sine latina lingua nullius patris filii sumus, Liber, MMVII
Stephanus Victor, De lingua latina Europae usurpanda, MMVIII scripta, MMXIX emendata
Ioannis Caramuelis Mathesis Biceps, Campaniae, in Officina Episcopali, Anno MDCLXX (caput aperio - hat tip - pro Alvaro Matritensi)
Burgess Foundation, Anthony Burgess, Europe and Brexit, MMXVIII
Burgess’s proposed solution to the lack of common European language was not Esperanto, as some argued, or English, but a return to Latin. He presented his thoughts to a conference in Venice organised by the European Parliament, but, by his own admission, the suggestion went down very badly: ‘The French were appalled. They had no doubt about what was already the pan-European language’. The Venetians rejected the proposal, Burgess claims, because Venice is a city that ‘does not take the future seriously at all’, choosing instead to look forever into Europe’s past.
Iconoclastes, Denuo de lingua communi Europae esse curandum, MMXVI
Sundar Ramanadane, «Et si la langue officielle de l’Union européenne devenait... le latin?», Le Figaro, MMXXI
L’hébreu moderne, produit de la résurrection d’une langue longtemps restée comme morte, a accompagné la construction d’Israël ; l’Inde comme le Pakistan ont élaboré sur la langue hindoustanie deux registres de langue, le premier fortement imprégné par l’antique sanskrit, l’autre fortement enrichi d’apports persans tel qu’il se pratiquait dans la cour des Mogols, pour structurer respectivement le hindi et le ourdou et au-delà, l’identité de leurs pays, leur idéologie, et les éléments d’un passé pourtant commun sur lesquels ils ont choisi de mettre l’accent de manière différenciée.
Aloisius Miraglia, De causis corruptae institutionis Latinae, Athenaeum Illustre, MMXIII
Lingua Latina in Unione Europaea §2
Gratias!