Iō Sāturnālia!
Valētūdō mea, grātiā superīs, adhuc nōn vacillat. Haec digna commūnicātū tibi habeō:
Ante diem XIX Kalendās Jānuāriās Mediōlānī prīmum īvī concentum metallicae sīve aerisonae, quod nōmen Thōmās Vulpius prōposuit, mūsicae gregis Zēlī et Ardōris (anglicē Zeal and Ardor), cujus album homōnymum summē mihi adrīsit. In carmine dē Crepusculō Deōrum (theodiscē Götterdämmerung) aliqua verba latīna insunt, quae tamen nōn sunt magnī momentī.
Ā diē XVI usque ad X ante Kalendās Jānuāriās in Discordiā latīnā Sāturnālia celebrantur. Diēs Jovis dicābitur reī coquīnāriae, diēs autem Veneris poēmatīs facētīs. Lūcius Amadeus Ranieri et Andreās “Rūfus” Alesiānus cum amīcīs Stephanō “Rhumak” Victōriō, Marīnā Garanin et Raphaēle Turrisiānō dē fēriīs hībernīs locūtī sunt.
Nūper toutovlepo dīxit novoëborācēnsem dialectum linguae latīnae esse, ā quō sermō dē dialectīs linguae latīnae ortus est. Vērum est hominēs saepenumerō inter sē latīnē loquī et iīsdem verbīs, locūtiōnibus et cōnformātiōnibus verbōrum ūtī. Nam negārī nōn potest quīn sequendō sodālēs multa discamus. Ut tamen trīta verba vītēmus, nōbīs est semper legendum.
Michāēl Dītius M.lius, sodālis Discordiae latīnae, lūsūs verbōrum mē commonefēcit, quem prorsus ignōrābam. Nam in ultimā symbolā scrīpsī cum nōbīs prō nōbīscum. Ipse Cicerō in librō Ōrātōre ad M. Brūtum (XLV.154) jocum explānāvit. Cōnāre, lēctor, prōnōmen ēnuntiāre!
Sandra Ramos Maldonado, clārissima magistra, brevem sed rērum plēnam symbolam dē vōcis 'Nostalgiae', morbōsae affectiōnis, orīgine recentiōre in Scrīptōriō Acadēmicō Latīnō pūblicāvit.
Quīdam homō in Redditū commūnicāvit epistulāre commercium Sociniānōrum, quī inter sē loquebantur dē theologiā et dē rērum nātūrā, astrīs, planētīs, stellīs crīnātīs.
Thēsaurus Linguae Latīnae lectōrēs invītat ut vōcem annī MMXXII ēligant ex quinque inūsitātīs vocābulīs: nerdis, nestigan thigius, repropīnō, repugnāculum et rēscellula. Inīre suffrāgium licet usque ad diem VI ante Kalendās Jānuāriās. Postrīdiē victor nuntiābitur.
Ante diem XV Kalendās Jānuāriās Quatariae Argentīnī Leōnillō Messi duce Francogallōs in Certāmine Mundānō Pedilūsōriō vīcērunt. Utrīque ācrissimē pugnāvērunt, sed jactūs poenālēs rem dēcrēvērunt. Dēmum Messi Didacī Armandī Maradonae glōriam assecūtus est.
Quis vincet ludos? nunc exspectatio summa est. Messi an Mbappé? Pridem corruptio vicit. #hexameterSolis die - Iohanne FIFAe rege praesente - certamen inter Argentinos et Gallos fiet. Visne plura scire de Iohannis regno ac de homine pecuniā corrupto? Hanc pelliculam spectare ne dubitaveris: @derfnerjoel @clatinitatis https://t.co/zPFdtWklyHΒeatus Helvetius @BeatusmagisterEōdem diē in quintō Celerum Scaccōrum Certāmine ā chess.com indictō Hikaru Nakamura, jam hujus certāminis quater victor, Magnum Carlsen, scaccōrum certātōrem principem in orbe terrārum, vīcit. Magnus apertē cōnfessus est Hikaru optimē scaccīs lūsisse.
Postrēmō, cāre lēctor, sī discere linguam graecam cupis cum librō Ἀθήναζε, sciās novum gregem Agoram in Discordiā cōnstitūtum esse ad ipsum legendum.
Scrīpsī Placentiae ante diem XII Kalendās Jānuāriās annō ab urbe conditā MMDCCLXXV.
Exercitium legendī
Catullī carmen XXIV ad Juventium
Ō quī flōsculus es Juventiōrum,
nōn hōrum modo, sed quot aut fuērunt
aut posthāc aliīs erunt in annīs,
māllem dīvitiās Midae dedissēs
istī, cuī neque servus est neque arca,
quam sīc tē sinerēs ab illō amārī.
”Quī? Nōn est homo bellus?” inquiēs. Est:
sed bellō huic neque servus est neque arca.
hōc tū quam lubet ābice ēlevāque:
nec servum tamen ille habet neque arcam.