Salvē lēctor,
Dē mē ipsō sī aliquid scīre vīs, ego ultimā ab epistulā optimā valetūdine semper ūsus sum. Haec digna commūnicātū tibi habeō:
Hīs diēbus epigrammata ēmendāvī I, II, IV, VII et X, quibus enim pentameter vitiōsus erat. Praeterea XVII scrīpsī vertendō in sermōnem latīnum italicam īnscriptiōnem.
Alexius Cosānus pelliculam dē somniīs cognitivē perīculōsīs pūblicavit in quā narravit sē sigarum fūmāvisse et posteā noctū vēsānum hominem mīra paradoxa dīcentem somniāvisse. Mihi dixit sē bis paralyse somnī adfectum esse, quod mē monuit dē Nīcolāō Brunō, photographō eādem aegritūdine adfectō, quī sua somnia in photogrammatīs adumbrāre solet.
Numerus scaccōrum fautōrum in diēs crescit! Benjaminus Terror carmen elegiacum dē mattō scholasticī (1. e4 e5 2. Dh5 Ec6 3. Sc4 Ef6 4. Dxf7#1) panxit. Symbola super Versibus dē Scachīs, Eīnsidlēnsī poēmate, forās ab ephēmeride Antigonē dāta est. Alexius Cosānus pelliculam dē suīs discipulīs scaccīs lūdentibus pūblicavit in quā puer alterum optimē monuit ut dominam līberāret.
Lūcius Amadeus Ranieri et Andreās “Rūfus” Alesiānus cum Stephanō “Rhumak” Victōriō disputāvērunt dē linguā latīnā, an docenda sit in scholīs XXI saeculī. Meā quidem sententiā linguae latīna graecaque in ūniversitāte studiōrum methodō, ut dīcitur, nātūrālī tantum docendae sunt. Oportet autem in scholīs discere mathēmaticam et physicam et aliās rēs, ut elementa jūris et oeconomiae. Nam, quod sciam, linguae latīnae studēre neque methodō trālātīciā neque methodō nātūrālī praecipuē juvat ad aliās linguās discendās. Melius est operam dare ipsae linguae.
Collēgium Latīnitātis, cōnsociātiō annō MMXVI Valentiae condita, certāmen latīnum scrībendī Trānsversō Calamō indīxit. Et tīrōnibus et latīnitātis cultōribus inīre licebit. Ephēmeris Antigonē certāmen Sōcratis Reducis dialogum scrībendī indīxit. Dialogum anglicē vel atticē compōnere licitum est.
Mūsa Pedestris cum Stephanō “Rhumak” Victōriō sermōcināta est dē Cicerōne variīs crīminātiōnibus Catilīnam adoriente in Senātū. Iīs vidētur Cicerōnem in prīmā orātiōne esse valdē “passīvum aggressīvum”!
Mārcus Tullius Cicerō ante diem VII Īdūs Decembrēs annō ab urbe conditā DCCXI interfectus est. Amīca Gnōstica et Vetusta dē morte ejus versūs elegiacōs nūper fēcit. Praetereā hīc potes aliquās ejus epistulās anglicē legere.
Requiescat in pāce Conradus Sfortia Foliānus, cīvis meus. Jūriscōnsultus et argentārius, Mensae Argentāriōrum Placentīnae XXX ferē annōs praefuit. Īnstitūtiōnēs pecūniāriās ab eā prōpositās Aloisius Miraglia in linguam latīnam vertit:
I. Suae quisque pecūniae cōnsulitō.
II. Quid quōmodo faciendum sit bene perquīritō.
III. Ē prōpositōrum summā, plūra inter sēsē comparātō.
IV. Nī bene intellexeris, chartam nē subsignātō.
V. Sī quaestum auxis, tantō cautior estō.Requiescat in pāce Stephanus Coombs, poēta Dorsetiānus et Eurōpaeus fervidus. Ipse enim cum eō breve colloquium dē hymnō Eurōpaeō habuī et īnsuper in epigrammatīs pangendīs mē magnopere juvit. Prō ephēmeride Antigonē nūper duās symbolās dē arte metricā scrīpsit. Ejus tamen magnum opus est In Perendinum Aevum, flōrilegium carminum latīnōrum.
@a_gerardus @JackGMitchell @Dichterwahn @log0_daedalus @nittakamakura #poetae lugete o Twitteratiorum amici; noster mortuus est poeta carus.@cguyver @stephanuscoombs This is very sad indeed. He was a greatly talented Latin versifier, and a constant Twitter acquaintance. Requiescat in pace.Armand D'Angour @ArmandDAngourὁ Κέφαλος in Pīpiātōriō cum nōbīs sectātōribus lepidum jocum dē Scholasticō ex Philogelō commūnicāvit:
Σχολαστικὸς ἀκούσας τινῶν εἰπόντων ὅτι, «Ὁ πώγων σου ἤδη ἔρχεται», ἀπελθὼν εἰς τὴν πύλην, ἐξεδέχετο αὐτόν. Ἕτερος δὲ τὴν πρόφασιν ἐρωτήσας, καὶ γνούς, «Εἰκότως» εἶπε, «μωροὶ νομιζόμεθα. Πόθεν γὰρ οἶδας εἰ διὰ ἑτέρας πύλης oὐκ ἔρχεται;»
Scrīpsī Placentiae ante diem XIX Kalendās Jānuāriās annō ab urbe conditā MMDCCLXXV.
D: domina; E: eques; S: sagittifer.
Cicerō scaccīs lūdit
Beatus Helvetius Salodurensis Logodaedalo sal.
Cur me hucusque commentarii tui praeterierint, nescio. Utut est, heri primum haud parva curiositate impulsus ad aurifodinam descendi. Nomine aurifodinae commentariis tuis indito multa promittis, at vero promissa hercle praestas! Quid dicam? Commentarii tui stimulis ardentibus sunt pleni. Scriptis tuis locupletatus heri ad res meas redii. De incepto tuo gratulor. Plura legendi iam sum cupidus.
Vale!