Logodaedalus Leōnī Latīnō s.p.d.
Lēgī symbolam Vicipaedīānam ā tē versam in sermōnem Latīnum1. Quīn eam pūblicās in Vicipaedīā ipsā Latīnā?
Valē!
Leō Latīnus Logodaedalō sal. pl.
Utinam faustīs ōminibus novum annum incohāverīs!
Quaeris, quārē nōndum pūblicāverim versiōnēs Wikipedīae meās in Vicipaedīā? Quia meō jūre Latīnē scrībere et reddere volō, nōn jūre aliquōrum scrīptorculōrum et corrēctorculōrum mihi ignōtōrum, quī falsant ad libitum suum symbolās meās. Esne tū auctor Vicipaedīae?
Valē semper et perge mihi favēre, cāre Logodaedale. Scrībe mihi quam saepissimē quidquid tibi in buccam vēnerit. Valē semper pancraticē et basilicē.
Medullitus tē salūtat
Nīcolāus Leō Latīnus
Logodaedalus Leōnī Latīnō s.p.d.
Grātiās tibi agō, pariter exoptō ut novum annum optimē incohāverīs. Rēctē quidem monēs, cum dīcis nōn paucōs auctōrēs Vicipaedīae esse «quī falsant ad libitum suum symbolās» aliōrum. Adde quod multī sermōnem Latīnum tam male callent ut dīcās verbīs Geminī Variī eōs «tria verba nōn posse jungere»2. Attamen meā quidem sententiā, cum Vicipaedīā īnstitūtum clārissimum jam sit quod etiam tirōnēs haud ignōrant, oportet ei operam dare: menda corrigere, rēs amplificāre, symbolās scrībere. Ipse in prīmīs corrigere cōnor quae inveniō.
Valē!
Leō Logodaedalō s.
Laudābile quidem est, cāre Logodaedale, studium tuum tirōnēs corrigendī. Sed nōnne haud rārō sunt sciolī hypercorrēctōrēs, quī falsō corrigant tuās corrēctūrās? Nōnne molestum et odiōsum est tempus terere tālibus baburrīs frustrā docendīs?
Valē semper,
LL
Logodaedalus Leōnī s.
Haud īnfitior molestum et odiōsum esse tempus terere illīs sciolīs hypercorrēctōribus. Nōn semel, sed plūriēs mihi ipsī vidēbar Sīsyphī saxum volvere. Tēcum tamen agitā hoc, paucōs hominēs linguam Latīnam callēre et paucissimōs symbolās Vicipaedīae scrībere. Quis corriget menda, exemplī grātiā, dē jūre cui operam dō? Quis scrībet symbolās dē rēbus quae meā intersunt? Nēmō est quī hoc facere possit praeter mē ipsum. Omnēs fautōrēs Latīnitātis plūs minusve aliquō campō perītiōrēs sunt quam aliī, ergō eōrum est explānāre quae melius nōvērunt.
Bene valeās!
Leō Logodaedalō s.
Laudō fervōrem tuum, cāre Logodaedale, Latīnē scrībendī et docendī. Sed mihi displicet hierarchia Wikipēdīāna sive Vicipaedīāna, quā haud rārō doctī supprimuntur ab indoctīs. Cēterum Wikipēdīa jam prīdem summam īnfāmiam contrāxit scandalīs suīs falsātiōnis: eae symbolae, quae spectant ad polītica, historica, religiōsa, ideologica persaepe falsantur. Praecipuē mendācia climatomanica ā Wikipēdīānīs excogitantur coluntur augentur (nōvistīne fraudem ingentem illīus Mann pseudometeōrologī Americānī: curvam alsulegiae?). Plūrimum dolendum est, quod aliae encyclopaedīae interrētiālēs sunt nimis īnfirmae: itaque Wikipēdīānī paene habent monopōlium scientiae tradendae. Et nōs vīvimus in mundō Orwelliānō, ubi cottīdiē historia falsātur.
Quid tibi vidētur, optimē Logodaedale?
Valē basilicē, medullitus tē salūtat Leō Latīnus.
Logodaedalus Leōnī s.
Fāma, quae fert Vicipaedīam esse plēnam errōrum necnōn mendōrum, saepe rē comprobāta est, nunc tamen rēs melius sē habent. Sunt tamen aliae quaestiōnes quae etiam nunc restant. In prīmīs, cum plērīque auctōrēs sint virī, quīdam timent eōs "praejūdicāre" dē fēminīs, gentibus et cēterīs. Aliī dīcunt auctōrēs saepe falsō corrigere symbolās dē hominibus vīvīs ut sē vindicent ab iīsdem. Sine dubiō Vicipaedīa fīdem dare symbolīs suīs nōn potest. Quod tamen sciam, mendācia dē climate nōn excogitantur.
Dēnique meā quidem sententiā monopōlium scientiae tradendae Vicipaedīae nōn est. Sunt multae aliae encyclopaedīae quae pertinent ad argumenta pecūliāria praeter acta diurna et histologia. Praetereā Vicipaedīa nātūrā sinit omnēs opem līberē afferre ad eam ut menda corrigantur et nova momentī addantur.
Cūr crēdis nōs vīvere in mundō Orwelliānō? Nōnne potes quidvīs dīcere? Quis vetat? Russī et Sinēnsēs lībertāte et aliīs jūribus fundamentālibus āmissīs in mundō Orwelliānō vīvunt, illī sub tyrannō caedis avidō, illī sub factiōne commūnistā.
Optimē valeās.