Salvē lēctor,
Quid fit? Quid agitur?
§1. Postulātiō
Ecquis vestrum periodicum c.t. Hermēs Americānus fortasse nōvit? In fasciculīs I-IV (m. Dec. a. 1984 , pp. 24–41) Hermae Americānī inest quaedam versiō Latīna capitulī prīmī dē Anulōrum Erō. Īnfrā scrībō quae inquīsītiōne per rēte factā legī possunt:
«... Simillimus est Magistrī Bilbōnis, nec tantum vultū. Etenim dē genere Sacciōnum erat pater ejus, et Magister Drogō Sacciō hobbis erat bonus et honestus, neque quidquam dē eō poterās dīcere, antequam persummersus est.»
«Persummersus?!» conclāmant. (Haec sānē et pējōra dē Magistrō...
... Bilbōnis Sacciōnis cōnsobrīna erat, minuma dē fīliabus Tucis Annōsī. Jamvērō Magistrī Drogōnis patruus magnus — idem erat avus Magistrī Bilbōnis. Ex quibus fit, ut Magister Frodō noster fiat ipsī cōnsanguineus tam secundō gradū quam tertiō, utrōque tamen semel remōtus, ut ...
Estne tibi exemplar hujus operis? Potēsne id mihi mittere? Fac mē certiōrem. Tibi pergrātus erō.
§2. Haicu scrīpsī ex fragmentō Sophoclis (Cic. ad Att. II.7.4)
κἄν ὑπὸ στέγῃ πυκνῆς ἀκούειν ψακάδος εὐδούσῃ φρενί.
saltem sub tēctō
audiō crebram stillam
mente quiētā.
§3. Hexametrum scrīpsī ex sententiā Jōhannis Vergae
Il mare è amaro e il marinaio muore in mare.
Dēcēdit, nostrum est mare amārum, et in aequore nauta.
§4. Quōmodo dīcitur terrorist Latīnē?
per circuitiōnem verbōrum seu circumlocūtiōnem:
is quī alicui terrōrem injicit (incutit, īnfert, affert…) seu aliquem terret
terrōrum auctor
homō terrificāns (Bacci?)
per analogiam significātiōnis:
ēversor (Levine)
per verbōrum novātiōnem:
tromocratēs -ae seu tromocrata -ae, ex Graecō sermōne τρομοκρατής (Egger; L.R.L.; Calepīnus novus)
terrorista
§5. Πῶς λέγεται based ἑλληνιστί;
Nōn sōlum ἀρετὴ praecipuē significat fortitūdinem et virtūtem bellicam, sed etiam nēquāquam est adjectīvum. Itaque based sēnsum illīus verbī perperam exprimit.
§6. NON·FVI·FVI·NON·SUM·NON·CURO
Estne cynicum dēspērātumque summārium vītae?
§7. Jūdicēs 13,6
Ἄνθρωπος θεοῦ ἦλθεν πρός με, καὶ εἶδος αὐτοῦ ὡς εἶδος ἀγγέλου θεοῦ φοβερὸν σφόδρα·
Vir Deī vēnit ad mē habēns vultum angelicum terribilis nimis.
§8. Sententia Menandrī
Γράμματα μαθεῖν δεῖ καὶ μαθόντα νοῦν ἔχειν.
Litterās oportet discere ac īnsuper prūdentem esse.
§9. Jācōbus Wimpfelingius, Germānia, lib. II, ūtilitās Latīnae linguae
Nōnne satius esset, nōnne honestius, nōnne laudābilius fīliōs vestrōs bonō ingeniō praeditōs adhūc imberbēs et ephēbōs ad Latīnōs librōs applicārī, in quibus nōbilissimam linguam perdiscerent, quā aliēnigenōs nuntiōs, episcopōs, cardinālēs et (sī opus esset) summum pontificem alloquī et ipsōs sācerdōtēs inter sē colloquentēs evangelicamque historiam et cētera, quae in rē dīvīnā leguntur, intellegere et mōre Gallōrum Italōrumque sēcum cōnscientiam ēmundāre possent, librōs inquam, in quibus sapientiam, jūstitiam, religiōnem, prūdentiam, fēlix rēī pūblicae rēgimen, jūstas lēgēs, historiās, gesta veterum, optimōs mōrēs, praeclārās virtūtēs, nātūrālium rērum causās, rigidārum lēgum moderāmen et aequitātem, disciplīnam mīlitārem et stratēgēmata sūgerent, et ut tandem virī factī nuntiōs et ōrātōrēs in conventibus imperiī intellegerent aut saltem in propriīs negōtiīs causidicōs Latīnē loquentēs caperent et certō scīrent, epigrammata sibi aut suīs īnscrībenda vitiō carēre, nē prō validō aut strēnuō generōsus in sarcophagō incīdātur, atque ut īnscrīptiōnēs monētārum legere possent, et nē eōs latēret, cur coenobia dīvī Jōhannis et sānctī Nīcolāī in undīs vocitentur ineptēque illa ad canēs in vernaculā nuncupārī.
Sīc ex īnscītiā Latīnae linguae multa locōrum nōmina corrupta sunt et male intellecta, sīc et falluntur, quī extrēmōs Hispāniae ōrās vīdērunt reversīque sē apud ātram stēllam vulgō zu dem finstern Sternen fuisse gloriantur, cum apud fīnem terrae fuerint, sīc apud alpīnātēs oppidum Interlacus Hynderlappen, sīc domus Petrī inter Mollesheym et pāgum Sulcēnsem Dompfietern, sīc Alta Rīpa prope Nemetēs Alttrip corrupta sunt et rusticē nuncupantur, longē ā Latīno sermōne, quō prīmum īnsignīta fuērunt, aliēna.
§10. Paracelsus, Opera Omnia, vol. I, 1658, dē causīs morbōrum invīsibilium, lib. III, p. 126
Quamquam et hoc vērum sit, ipsam quoque imāginātiōnem causam esse succubī et incubī, ea nīmīrum ratiōne, quod imāginātiō rēs illās pariat, et deinde distrahantur. Hoc ut intelligātis, oportet prīmum scīrī sperma incubī et succubī, unde id prōveniat et nascātur. Prōvenit autem ex fortī et pertinācī imāginātiōne eōrum omnium, quī in cogitātiōnibus ac animō procantur. Quia ergo ex imāginātiōne oritur, jam vērum et nātūrāle sēmen nōn est, sed est īnstar salis fatuī.
[...]
Jam vērō sperma hoc, ita prōductum, ex imāginātiōne in amōre hereos1 nātum est, quid vērō iste amor est? Nihil aliud, quam quod sibi aliquis per phantasiam in animō fēminam fingit, et cum hāc rē habendō, amōrem suum exsatiat. Unde surdī quoque ac fatuī spermatis exitus est, quod ad līberōrum generātiōnem ineptum est. Ex illō tamen spermate Incubus et Succubus gignuntur. Sed adhūc ūnum hīc notāre dēbētis, nīmīrum hujusmodī imāginātiōnem mātrem esse lascīviae impudīcae: unde fit, ut sī amātōrēs et amātrīcēs tālēs per intentam imāginātiōnem congrediantur, minimē fēcundī sint. Imāginātiō enim gubernat hoc sperma ita, ut nātūrā ab extrāneīs īnfringātur. Quae causa potissima est multōrum sterilitātis ac molae. Ut vērō dē generātiōne istā incubī et succubī dīcere pergam: noscendum vōbīs est, spermata illa per spīritūs nocturnōs asportārī. Hī illa in ea loca trānsferunt, ubi exclūdī possint, nīmīrum ad serpentēs, vermēs, būfōnēs, et impūra animālia similia. Ibi enim ā spīritibus illīs actus, seu congressiō cum spermatibus illīs in animālia illa fit.
amor hereos melancholiam significābat