Quamquam lingua Latina non est lingua Unionis, de facto pluries adhibita est in magistratibus ipsius. Hodie de orationibus Strateburgensibus loquar quae anno MCMLXXIX in Parlamento Europaeo, cuius legati primum suffragiis universalibus creati sunt, latine habitae sunt. Unio Europaea constabat ex novem civitatibus: Batavia, Belgio, Francogallia, Germania, Italia, Luxemburgo, Dania, Hibernia et Britanniarum regno.
Valahfridus Stroh1 paucis verbis descripsit quid evenit:
Quare cum A.D. 1979 Bruxellis in Senatu illo Europaeo Capanna legatus siue senator Italus communista ad perturbandos prouocandosque animos omnium, puto, Latina lingua usus esset, qua nouitate perculsus uniuersus senatus conticuit, unus Otho noster de sede surrexit et oratione Latina breui sed diserta collegae respondit.
Marius Capanna, in philosophia laureatus, communismi et oecologismi fautor, quondam vir politicus hodie tantum scriptor, anno MCMLXVIII inter principes motus discipulorum, qui ab Americis ad Sinas grassabatur, numerabatur, cuius famosum facinus fuit comprehensio Petri Trimarchi, juris privati professoris Universitatis Studiorum Mediolanensis. Anno MCMLXXIX Parlamenti Europaei legatus creatus est. Eius oratio2 Id. Nov. habita a duobus amicis linguae Latinae peritis emendata est. Se elegisse linguam Latinam dixit ut non solum motus LXVIII contemptoribus discipulos scientiam colere monstraret, sed etiam legatos dexterae factionis lacesseret. Autem ipsa oratio ad jura legatorum factiones constituendi et censendi pertinet. Verba integra orationis vobis praebeo, quia re vera difficillime in rete mundano inveniri possunt.
Amplissimi collegae, quid re vera significant regulae costitutionisque emendationes, quas Nord, vir ex amplissimis, proposuit? Huius relationis causae minimum quinque sunt.
Primum: exceptione statim facta ante diem quartum Idus Iunias, cum ita numerus minimus constitutus est, ut factiones quae quaternas suffragiorum centesimas superassent – quod in Gallia Germaniaque factum esse vidimus – nullum legatum electum habere potuerint, nunc altera exceptio, ad eos qui priorem effugerunt amovendos, proponitur: numerus enim minimus legatorum, qui ad factionem constituendam postulantur, id est unus et viginti, idem valet atque quinae centesimae pro universis decem et quadringentis legatis.
Alterum: numerus minimus ad unum et viginti augetur, at non, exempli gratia, ad quinque et viginti, ut simul et factio cuius socius sum evertatur, et legatorum Gollistarum factio maneat, qui viginti duo tantum sunt.
Tertium: legatorum autem conventus, nulli parti adstrictus, quem nuper arte, ne dicam fraude, viri medium quiddam tenentes creari iusserunt, nullam decernendi habet potestatem, quippe qui ne conciliis quidem Praefecturae, quibus auctis Publicum Consilium utitur, interesse suffragium ferens possit.
Quartum: nemo profecto est qui non videat nos ita una cum fascistis legatis adesse cogi et commune cum iisdem minimum illud tempus dicendi habere.
Quintum: ex quo consequitur – quod omnibus gravissima videbitur iniuria – ut velut duo legatorum genera constituantur, optimum alterum, alterum deterius, quibus non aeque facultas patet sententiam proponendi.
Satis superque – quod mihi saltem videtur – est, ut horreat quicumque liber nec coactus ius exerceat, horreat praecipue quicumque civium intellegat, quid re vera non modo in Europaeorum Publico Consilio, quod nuper omnium suffragio creatum est, sed etiam ex eodem – ut ita dicam – occulte subrepere incipiat.
Id maximum: non est quidem Europaeorum Publicum Consilium inutile quiddam, quod publicis rebus administrandis addatur, quo, quasi in vas quoddam, bona malaque studia confluant eorum, qui novem res publicas regunt. Quin etiam longe aliud est, multoque maius.
Publicum enim Europaeorum Consilium, ubi, post Iunii mensis suffragia, haud dubie qui quiddam medium tenent plurimum valent, nihil aliud est – mea sententia – nisi magna quaedam negotiis explendis societas, quam de industria quidam instituerunt, ut, si plane componere nequirent, quodam modo saltem conciliarent necessitates contrarias saepe oppositasque eorum qui, in novem illis congregatis civitatibus, vel divitiis, vel fabricis, vel mercaturis, imperium exercent.
Ne quem fallat quod de inanibus rebus ii qui in Consilio sunt leviter ac vane loquuntur; nam de gravibus rebus omnia, velut musicae artis magister quidam, regit et componit Germaniae ad Occidentem versae legatus, qui, Gallicis vestibus indutus, Italicis calceamentis – Populari, quae dicitur, Christianaque parte iuvante – utitur, nec Britannorum tunicas sumere spernit.
Quibus ex rebus nonnulla adhuc obscura in lucem veniunt. Ita enim plane intelligitur, curnam huic Consilio mulier praesit, quae, nisi quattuor isti Italorum fascistae legati suffragium tulissent, ad hanc dignitatem non pervenisset; curnam Collegium rerum naturae viribus perspiciendis adhibendisque creatum statuerit (quae omnia ego, huius Collegii particeps, ipsis vidi oculis) ut magis magisque congregatarum civitatum carbo effoderetur, itaque praecipue Germanis, Britannis, Gallis faveretur, minime autem Italis, quibus hic carbo multo pluris stat quam ut emere possint; curnam Collegium immutato vultu consilium accipiat centum quinquaginta fluxus ex atomis profecti diribitoria in posteros decem annos exstruendi; curnam, praeter verba, ne digitum quidem porrigat noves opes, quae etiam atque etiam renovari possint, modo et ratione promovendi causa.
Longius quidem est omnia enumerare. Tamen quod diximus satis superque est, ut demonstretur vera causa,cur factionem nostram petant qui eam delendam esse censeant; nam hoc Publicum Consilium, quippe quod Europenses divitias ad paucos redactas administrare atque tueri susceperit, graviter profecto fert decem fere legatos esse, qui statutum atque deliberatum habeant una acerrime propugnare ad eos quoque defendendos, qui vetiti sunt Publico Europaeorum Consilio interesse, atque ad utilitatem tuendam Europensium opificum iuvenumque.
Nam, cum hoc Publicum Consilium commodis utilitatique studeat eorum qui divitias sibi congesserunt, facere non potest quin ipsum, in primis apud se,civium libertatem coerceat.
His de causis pro populari ratione, quae in hoc Consilio coercetur atque conculcatur, omnibus viribus contendimus.
Otho ab Habsburgo, stirpe Domus Austriacae ortus, magnus fautor Europae consociandae, apud nonnullos inter Europae ideae architectos una cum Roberto Schuman, Conrado Adenauer et Alcide De Gasperi numeratus est. Munere praesidis Paneuropaeae Unionis functus est et legati officium in Parlamento Europaeo explevit per plurimos annos3. Bene callebat multas linguas praeter Latinam: Germanicam, Francogallicam, Hispanicam, Anglicam, Hungaricam et Croaticam. Oratiuncula4 eius, qua respondit Capannae, ad jura legatorum non pertinet, sed generatim ad usum linguae Latine. Mea sententia, quamquam Capannae non assentiebatur, aliqua verba de illo argumento ei facienda erant. Tamen celeritas sermonis laudanda est.
Magno mihi gaudio fuit, quod in sententia tua referenda usus es lingua vere Europaea et matre quodammodo omnium nostrum, qua diutius carere in hoc egregio concilio vix possumus. Ita fit, ut, qui in eis, quae dixisti nullo modo assentiri tibi, quem tamen valde gratulum tibi censeam, quod ausus es loqui Latine, quod quam utile sit, nonnullis nostrae aetatis hominibus non liquet propter egestatem cultus atque humanitatis. Ego contra perstandum esse in isto proposito Latinitatis provehendae censeo, praecipue in scholis nostris, quod humaniores nos reddet et sapientiores magisque conciliabit inter se tot gentes, tot nationes omni respectu diversas, beneficio latinitatis tamen coniunctissimas.
Cui proposito invigilare, cui operam nostram impendere non pigebit; quod ad effectum perducere nostri non est, sed, maneat nostros ea cura nepotes.
Appendix
Cum Paulus Kangiser epistulam gratulatoriam Mario Capanna misisset5, eum rogavi ut mihi illam traderet, quam legere et addere inter fontes huius symbolae volebam.
Paulus Kangiser Logodaedalo s.d.
Memini me quondam brevem epistulam gratulatoriam ad Marium Capannam misisse, quod lingua Latina in Parlamento Europaeo usus esset;
etiam iussi collegae eius Othoni ab Habsburgo gratulari; tamen, quod eo tempore interrete carebamus, cursu publico epistulam chartaceam misi, cuius exemplar, si quod fuisset, nescio ubi manere nunc posset; doleo quod desiderio tuo satisfacere non potui.
Cura ut valeas.
Haec habebam quae dicerem. In proximum!
Wilfried Stroh, De Othone ab Habsburgo Latinae linguae fautore nuper mortuo, Vox Latina, Tom. 47, 2011, fasc. 185, 454-458
Mario Capanna, Formidabili quegli anni, Garzanti, 2007, Milano, VIII; ipse scripsit post orationem multas epistulas latine scriptas accepisse quarum una, nisi fallor, a Paulo Kangiser exarata est. Pro dolor Capanna nullam oratiunculae Othonis mentionem fecit, quia fortasse eius factionem spernebat vel ei celeritate verborum invidebat.
Wilfried Stroh, cit.
Hermann Krüssel, Maneat nostros ea cura nepotes, Pro Lingua Latina
Archivio Mario Capanna, a cura di Leonardo Musci, p. 16