Cum Unio Europaea1 ex XXVII civitatibus constet, non solum unam linguam communem non esse, sed etiam suas proprias linguas in aequo positas patet, aliter cives europaei jus intellegere et magistratus appellare nequirent. Itaque cultus linguarum favet et singulis civitatibus et ipsae Unioni, cuius enim adagium “in diversitate concordia” est.
Sic stantibus rebus linguae Unionis ex articulo LV comma I Foederis de Unione Europaea sunt XXIV:
… Anglica, Batavica, Bohemica, Bulgarica, Croatica, Dacoromanica, Danica, Estonica, Finnica, Francogallica, Germanica, Graeca, Hibernica, Hispanica, Hungarica, Italica, Lettonica, Lithuanica, Lusitana, Melitensis, Polonica, Slovaca, Slovena et Svecica linguae…
Post exitum Britanniae lingua Anglica adhuc de jure lingua Hiberniae et Melitae est, tamen nonnulli, de quibus scribam in altera epistula, linguam latinam usurpandam esse nunc asseverant.
Quid status linguae Latinae? Quamquam de jure non est inter linguas Unionis neque habet auctoritatem constitutione datam in civitatibus Unionis (art. LV comma II FUE), tamen ea neglecta non est. Nobis succurrunt articulus XXII Chartae Iurum Fundamentalium Unionis Europaeae
Unio colit varietatem cultuum civilium, religionum et linguarum.
et articulus III §III comma IV Foederis de Unione Europaea
Unio colit copiosam varietatem cultuum civilium et linguarum, et tuetur Europae cultus civilis hereditatis curam et progressum.
Cum lingua Latina a philosophis, physicis, mathematicis, jurisconsultis, medicis, historicis, poetis, theologis adhibita sit, quis neget eam partem praepollentem Europae hereditatis esse, quis neget cultuum civilium et linguarum obligationem esse Romae eiusque linguae? Ergo Unio eam colere debet.
Secundum Joannem Paulum Agricolam2 verbum colere duobus modis interpretari potest: modo formali aut modo substantiali, nam Unio linguam Latinam colere potest ne pereat aut ut floreat.
Haec est mea conclusio: lingua Latina non est lingua propria alicuius civitatis, sed cum patrimonium commune Europae sit, Unioni colenda est. Potestne fieri lingua Unionis? De hoc loquar in proxima epistula.
Haec habebam quae scriberem.
Roberto Adam - Antonio Tizzano, Manuale di diritto dell’Unione Europea, 3° ed., Giappichelli, Torino, 2020
Johann Paul Bauer, De iuribus fundamentalibus Europaeis, “Vera significatio verbi usurpati non patet. Textus anglicus habet respects, francogallicus respecte, theodiscus achtet. Duobus modis interpretari potest: modo quasi passivo, id est Unioni incumbit officium curandi ne varietas pereat, dissolvatur unius tenoris formis cultus civilis americani; aut modo activo, Unionis est favere varietati, eam colere quasi sit bonum aliquid, pars patrimonii culturalis nostri”.
Tam verum!!!!
Gratias tibi agō!