Plerique latine loquentes in orbe terrarum nomen Ioannis Montaurii (danice Hans Henning Ørberg) noverunt, cuius enim opus magnum Lingua Latina per se illustrata juvavit cum discipulos ad discendum, tum magistros ad docendum. Prima operis pars, Familia Romana, videlicet Romanorum vitam cultumque saeculo secundo post Christum natum narrat, quorum pars maximi momenti est ius, de quo partim tractatur in capitulo XXXI Inter pocula.
In eo Iulius, pater familias, et Aemilia, eius uxor, domi una cum amicis Cornelio et Oronte cum uxoribus Fabia et Paula convivantur. Mea sententia et Iulius et Cornelius eruditi artibus iuris et amplius rhetoricae sunt, autem Orontes, libertinus Graecus1, mercator felix videtur. Cum Iulius iratus sit quia eius servus Medus auferens aliquantum pecuniae aufugit, hospites et amici de iure iustitiaque colloqui incipiunt.
De jure Romano
Ius
Quid est ius? Sic Montaurius id definit:
iūs iūris n (<—> iniūria) = quod licet et iūstum est
Hodie ius fere habet duas significationes: ius sensu subiectivo et sensu obiectivo. Ius subiectivum, sive facultas agendi, est singulorum potestas propriam utilitatem satisfaciendi, ius autem obiectivum, sive norma agendi, est summa omnium normarum cuiusdam civitatis, quae scriptae vel non scriptae sunt.
Quid dixerunt Romani? Ius “est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter Celsus definit, ius est ars boni et aequi”2. Quis erat Celsus? Publius Iubentius Iulius Celsus, filius Celsi iuris consulti eximii, floruit Romae tempore Adriani imperatoris. Multa conscripsit et inter cetera plures libros digestorum edidit3.
Romani distinguebant ius publicum a iure privato. “Publicum ius est quod ad statum rei romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. Publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus constitit. Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus”4. Ius privatum praeterea “vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones”5.
In excerptis, quas videre infra potestis, Iulius loquitur de iure subiectivo sensu. Primum excerptum spectat ad dominicam potestatem:
Neque quisquam mē accūsābit sī servum meum cruciāverō aut interfecerō, id enim est iūs dominī Rōmānī. Servum aliēnum necāre nōn licet, ut scriptum est in lēgibus, nec vērō ūlla lēx dominum vetat servum suum improbum interficere.6
Secundum ad patriam potestatem:
At profectō aliud est patrem suum necāre, longē aliud servum scelestum capite pūnīre, illud enim turpissimum scelus, hoc supplicium iūstum est. Ōlim iūs erat patri familiās nōn modo servōs, sed etiam līberōs suōs interficere.7
Hic non sine causa dicitur: “ius summum saepe summast malitia.”8
Fontes iuris
“Constat autem ius nostrum aut ex scripto aut ex non scripto, ut apud Graecos: τῶν νόμων οἵ μὲν ἔγγραφοι, οἵ δὲ ἄγραφοι”9 (id est legum aliae scriptae aliae non scriptae).
“Et non ineleganter in duas species ius civile distributum videtur. nam origo eius ab institutis duarum civitatium, Athenarum scilicet et Lacedaemonis, fluxisse videtur: in his enim civitatibus ita agi solitum erat, ut Lacedaemonii quidem magis ea quae pro legibus observarent memoriae mandarent, Athenienses vero ea quae in legibus scripta reprehendissent custodirent”10.
Mos
Quid est mos? Sic Montaurius:
mōs mōris m = id quod fieri solet
Mos sive consuetudo est norma non scripta.
Quid dixerunt Romani? “Ex non scripto ius venit quod usus comprobavit. Nam diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur”11. Haec sunt fundamenta consuetudinis: diuturnitas et opinio iuris ac necessitatis.
Porro “diuturna consuetudo pro iure et lege in his, quae non ex scripto descendunt, observari solet”12.
Strenuissimus miles morum maiorum fuit Cato Censor, qui “asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, diuitiarum. In parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique”13.
Hic Iulius loquitur de moribus Romanorum:
Certē pater tam inhūmānus sevērē pūniendus est, namque īnfantēs invalidōs expōnere est mōs antīquus atque crūdēlis. Aliī nunc sunt mōrēs. Vērum hominem līberum crucī fīgere nōn est mōs Rōmānōrum; id supplicium in servōs statūtum est.14
Hic duo exempla morum habemus, quorum primum obsoletum, quia opinione iuris ac necessitatis caret, et secundum adhuc certum. Nam civibus Romanis ius provocationis erat, quod primum P. Horatius imploravit post quam Camillam sororem interfecerat, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat15.
Cornēlius: "Nec ūlla lēx id permittit. Nōn idem est permittere ac nōn vetāre. Solō, vir sapiēns et iūstus, quī Athēniēnsibus lēgēs scrīpsit, nūllam poenam statuit in parricīdās. Num ideō cēnsēs cīvī Athēniēnsī licuisse patrem suum necāre?"16
Hic Cornelius demonstrat iura a fontibus variis originem ducere: Athenienses non lege de parricidio egebant cum iam morem sacrosanctum haberent.
Lex
[Iūlius]: Neque quisquam mē accūsābit sī servum meum cruciāverō aut interfecerō, id enim est iūs dominī Rōmānī. Servum aliēnum necāre nōn licet, ut scriptum est in lēgibus, nec vērō ūlla lēx dominum vetat servum suum improbum interficere.17
Quid est lex? Lex est norma scripta.
Nobis dicit Aemilius Papinianus, iuris consultus prudentissimus et disertissimus: “Lex est commune praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum quae sponte vel ignorantia contrahuntur coercitio, communis rei publicae sponsio.”18
“Lex est quod populus Romanus senatorio magistratu interrogante, veluti consule, constituebat.”19 Nam lex est una ex fontibus iuris, aliae sunt: plebiscita, senatusconsulta, principum placita, magistratuum edicta, responsa prudentium.
Officium legis secundum Ciceronem est honesta imperare et contraria prohibere20 et hodie quoque leges plerumque scribuntur ut bonum commune re aut specie servent.
Olim leges et mores in aequo stabant, hodie autem in civitatibus sicut Italia, Francogallia et Germania, ubi codices adhibentur, leges, cum scriptae sint, praeferuntur consuetudinibus.
Haec habebam quae dicerem pro Montaurialiis (festum a grege LLPSI creatum), in proximum!
FR.XXX.III.116-119
Dig. 1.1.1pr., Ulpianus 1 inst.
Thomae Diplovatatii liber de claris iuris consultis, de Gruyter, Berlin und Leipzig, 1919
Dig. 1.1.1.2, Ulpianus 1 inst.
Gai. 1.8
FR.XXXI.II.102-106
FR.XXXI.II.117-121
Terentius, Heautontimorumenos, IV.V, 796
Inst. I.II.3
Inst. I.II.10
Inst. I.II.9
Dig. 1.3.33, Ulpianus 1 de off. procons.
Titi Livii Ab Urbe Condita Liber XXXIX, 40
FR.XXXI.III.136-138
Titi Livii Ab Urbe Condita Liber I, 26
FR.XXXI.II.107-111
FR.XXXI.II.102-106
Papinianus, l. 1, D. de legibus, 1, 3
Inst. I.II
Cicero, Phil., 11, 12, 28