I. Homō
In prīmīs caprimulgus est qui caprās mulget, i.e. caprārius.
Catullus, 22.9-11
bellus ille et urbānus
Suffēnus ūnus caprimulgus aut fossor
Rursus vidētur.
II. Avis
Caprimulgus est etiam hōc nōmine avis nocturna (Graecē αἰγοθήλας, Italicē succiacapre, Hispānicē chotacabras, Anglicē goatsucker, Germānicē Ziegenmelker), quī terrās inter Eurōpam et Sinās plūs minusve incolit. Ejus nōmen fābulae priscae allūdit quā caprārum ūbera sūgit (vd. īnfrā). Opīniō haec exstitit quia caprimulgī saepe videntur noctū juxtā gregēs caprārum. Nōn tamen ad lactem, sed ad īnsecta trahuntur. Praetereā caprae obcaecantur ōvīs quae muscae, ut Oestrus ovis, ēdunt in oculīs eārum.
Aristotelēs, Historia Animālium, 618b2
«Ὁ δὲ καλούμενος αἰγοθήλας ἔστι μὲν ὀρεινὸς, τὸ δὲ μέγεθος κοττύφου μὲν μικρῷ μείζων, κόκκυγος δ ̓ἐλάττων. Τίκτει μὲν οὖν ᾠὰ δύο, ἢ τρία τὸ πλεῖστον, τὸ δ ̓ἦθός ἐστι βλαχικός. Θηλάζει δὲ τὰς αἶγας προσπετόμενος , ὅθεν καὶ τοὔνομ ̓εἴληφεν· φασὶ δ’ὅταν θηλάσῃ τὸν μαστὸν, ἀποσβέννυσθαί τε καὶ τὴν αἶγα ἀποτυφλοῦσθαι. Ἔστι δ’οὐκ ὀξυωπὸς τῆς ἡμέρας, ἀλλὰ τῆς νυκτὸς βλέπει1».
Plīnius, Nātūrālis Historia, X.56.115
Caprimulgī appellantur, grandiōris merulae aspectū, fūrēs nocturnī; interdiū enim vīsū carent. Intrant pastōrum stabula caprārumque ūberibus advolant suctum propter lactis, quā injūriā ūber ēmoritur caprīsque caecitās, quās ita mulsēre, oboritur.
III. Mōnstrum
Dēnique caprimulgus sīve caprisūga2 (Hispānicē chupacabras) est animal commenticium sīve *cryptidēs, quī dīcitur pecus aggredī et ejus sanguinem haurīre mōre vampyrī. Ut Portudīvitēnsēs aiunt, quōrum in terrā fābula orta est, caprimulgus est quaedam serpēns et aliēna bestia dorsō spīnīs tectō tam magna quam parva ursa.
Rē vērā caprimulgus nihil aliud est quam scabiōsus Canis latrāns (coyote).
«Quī dīcitur caprimulgus montāna avis est, merula paulō mājor, minor cucūlō. Itaque duo parit ōva, aut ad summum tria; mōribus molliōribus. Advolāns caprōs mulget, unde et nōmen. Aiunt, ubi mammam sūxerit, lac exhaurīrī et capram obcaecārī. Interdiū hebetius videt, sed noctū cernit».
Vicipaedia, Chupacabra
Logodaedalus philologus!