Sualius et Abuccus, Cambriae, 2776 AUC
SU. Salūtem tibi precor, Abucce.
AB. Eandem et tibi optō, Sualī. Cūr tamen mē Abuccum vocās? Num ignōrās mihi nōmen esse Gāiō Jūliō Caesarī?
SU. Nēmō hujus reī mē fēcit certiōrem. Quid agis?
AB. Mihi scrībendae sunt aliquae tabellae dē historiā veterum quō tūtior fīat meum lēgātum aeternum. Summa est diēs hōc in saeculō obscūrō.
SU. Satis clārum mihi vidētur.
AB. Nōnne vidēs nōs ā vī morteque, quae hūmānae nātūrae sunt propriae, circumīrī? Cīvitātēs Foederātae Americae similēs sunt antīquae Reī Pūblicae Rōmānae. Bernardus persōnam Gāiī Māriī tuētur, Donaldus autem Lūciī Sullae.
SU. Cūr ita exīstimās?
AB. Quā rē? Quoniam sociologiam historiae praestāre putō, nam plēraeque rēs opprimuntur aut perduntur.
SU. Cōgitāta hujusmodī certē haud nova sunt, sed semper mīror quibus ratiōnibus hominēs recipiant obsolēta. Nihilō tamen sēcius Cīvitātēs Foederātae Americae nōn sunt Rēs Pūblica Rōmāna neque tū Gāius Jūlius Caesar.
AB. Ferē libenter hominēs id quod volunt crēdunt1.
SU. Nimis libenter tē crēdis illum saevum esse tyrannum.
AB. Quantō plūs est ingeniī Rōmānī terminōs in tantum prōmōvisse quam imperiī2.
SU. Quis dē analogiā librōs meminit?
AB. Nihil ā mē abest longius crūdēlitāte3.
SU. Gallī dissēnsissent.
AB. Tacē, malum caput! Venedota4 sum, rēgis Artūrī stirpe generātus!
SU. Āh nūgās agis!
AB. Fīlius Caesaris et Calpurniae fuit Artūrus, cujus nepōtēs in Venedotiā nātī sunt. Hastivibrāns5 hoc sciēbat, namque scrīpsit Calpurniam in Lupercālibus fertilem factam esse et Artūrum peperisse post novem mēnsēs ā caede marītī, cujus ūna āmissīs ē legiōnibus postquam Britanniam īvit, sē addit sociam tribuī Nenniī in Cambriā. Caliburnus6 autem ex fragmentīs Croceae Mortis7 recoctus est, quam tamen rem compertam nōn habeō, ibi fuī in spīritū tantum. Hebdomade fīnītā in rēgem ungar.
SU. Euge.
AB. Bellō sānctō herī exortō, cui jam omnēs illigantur, euge nōn dīcerem! Nēmō erit spectātor.
SU. Quīn loqueris dē rēbus jūcundiōribus?
AB. Ō tempora rīdicula! Num cōgor nūgās puerīlēs garrīre an licet lībertāte tōtā ūtī?
SU. Cōnāre modō dēfūgere sermōnēs polīticōs.
AB. Dīcerem nōs rītū pecudum vīvere, at contumēliam illīs facerem. Vāh! Quid sciō? Sum modō prīsca scintilla dīvīna speciē hūmānā indūta.
SU. Ita sānē, stīpes.
AB. Ego ingenuus homō sum, dominus legiōnis VII Macedonicae, tū autem nēquam atque agrestis servus nōminis expers.
SU. Num vērē esse Caesarem tē crēdis?
AB. Crēdere significāret cujuslibet dē populō sententiam rēs dēfīnīre. Caesar aut sum aut nōn sum. Sententia mea vim nōn habet.
SU. Tam rīdiculē tē geris ut Rōmānī sī tē vīvere scīvissent tē crucī fīxissent.
AB. Abī cubitum, serve. Sententia tua nōn fōrmat māteriam. Crēdere saxum aquam esse nōn mūtat ejus nātūram. Negāre et propter hoc mihi adimere corpus absurdum est.
Caesar, DBG, III.18
Plīnius, NH, VII.117
Cicerō, ad Atticum, IX.XVI.2
Venedota: inhabitant or native of Gwynedd (Venedotia)
«Shakespeare, as Fuller says, is Hastivibrans in Latin. In Greek it is Δορίπαλτος and Ἐγχεσπάλος.» A. Z. Foreman uses Hastiquatius.
Excalibur
Godefridus Monemutēnsis, HRB, IV.4 «Erat nōmen gladiī, Crocea mors, quia nūllus ēvādēbat vīvus quī eō vulnerābātur.»