Dē aliquīs ad imāginēs fingendās programmatīs
Sī rētis mundānī vēnam tangere solētis, meī lēctōrēs, nōtum explōrātumque est vōbīs, nunc hominēs programmatīs, quibus imāginēs ē verbīs finguntur, lūdere. Quid dīcam dē ipsīs imāginibus? Semper mē dēlectant, quia eās ab operibus hūmānīs distinguere nequeō. Ipse hāc rē adductus nōnnullīs ūsus sum, quae īnfrā expōnam. Saepe disputātur an imāginēs hōc modō creātae prō artis operibus habērī possint, quod ego praetereō, cum jam doctissimē tractētur apud Carolingiānum1.
Refūtanda est sententia artem semper cōnsiliō orīrī. Tametsī ars est rēs hūmāna, modo creātur modo accidit. Nec licet arguere imāginēs ē māchinā nōn hūmānās, quod vērō dictō nōn sunt opera ē māchinā, vērum ē manū per māchinam.
Antequam programmatum proprietātēs monstrāverō, docēbō vōs imāginēs fingere. Ūtī verbīs quae quid vidēre volumus dēscrībant et ipsam dēscriptiōnem temperent oportet. Vultisne fēlis imāginem? Hoc, Anglicē scilicet, scrībite: fēles. Nōnne placet? Mūtāte dēscriptiōnem: fēles ātra. Nōnne placet habitus? Addite imāginis genus: fēlis ātrae pictūra. Ut vōs ipsī cujusque programmatis virēs perīclitēminī suadeō, ūsus enim magister est optimus.
Dē ūsibus futūris
Vim hārum māchinārum alii laudant, alii timent. Quid tamen nōbīs linguae Latīnae fautoribus rēfert? Meā quidem sententiā hoc rēfert, quod ad linguam docendam maximē juvāre possunt. Egētisne imāgine prō libellō ad ūsum discipulōrum? Omittite timōrem. Imāginēs creāte et hās dāte discipulīs dēscribendās.
Craiyon
Craiyon (Latīnē Rubrīca), quod anteā DALL·E mini nōminābātur, quamquam secundae notae, in hōc programmatum genere celeberrimum factum est, cum grātuītum est, tum imāginēs īnsolitās fingit. Nōmen ejus est argūtiola orīginem dūcēns ā verbīs Anglicīs crayon et a.i.
Statim Rubrīca mē rogat quid vidēre velim. Ut suprā dīxī, fēles scrībam. Programma novem imāginēs creābit.
Imāginēs simul vel singillātim extrahī possunt, singulae tamen minus clārae sunt.
Patet igitur quamobrem Rubrīca multitūdinī jucunda sit, nam simplex, cōpiōsa et grātuīta est. Saepe vērō imāginēs mīra īnsolitaque creantur, quae prō oblectāmentō populī in rētī mundānō colliguntur et dīvulgantur.
Praetereā Rubrīca pelliculās edidit in quibus rēcta cōnsilia dē verbīs usurpandīs dat.
Midjourney
Midjourney (Latīnē Iter Medium) est “inquīrendī officīna lībera, quae modōs cōgitandī novōs indāgat et vim animī hūmānī quā concipiuntur rērum imāginēs extendit”. Qui Discordiā utuntur, iīs tantum aditus ad algorismum Itineris Mediī est. Omnibus prīmum XXV tesserae ad imāginēs fingendās dantur, quibus impēnsīs nōmine subscriptō profitērī sē emptūrum necesse est.
Iter Medium quattuor imāginēs creat, quās meliōrēs reddere potestis (Anglicē upscale) vel variāre (Anglicē variations). Post multās iterātiōnēs imāginem optātam, quam īnfrā vidētis, adeptus sum.
Cum prīmum hanc vīdī, stupōre magnō obmūtuī. Speciēs tam mīra est, colōrēs vīvidī, effigiēs sic pulcherrimē dēlīneāta ut pictōris scītī, immō ipsius Hierōnymī Boschī opus videātur.
NightCafé
NightCafé (Latīnē Thermopōlium Nocturnum) est ūnum dē magnīs ad imāginēs creandās programmatīs, quia nōn sōlum magis algorismōs habet, quōrum summus subtīlitāte et celeritāte est Stable Diffusion (Latīnē Diffūsiō Stabilis), quam alia programmata, vērum etiam facile adhibitū est. Thermopōlium Nocturnum tesserīs nītitur, quae tamen merērī possunt explendō officia. Sī exemplī grātiā opera dīvulgātis in Pipiatōrio, III tesserae vōbīs dabuntur.
Aliquōs cōdicillōs, in quibus Necronomicōrum historiam carptim narrō, cum imāginibus Thermopōliī Nocturnī dīvulgavī, mē enim Lovecraftis fabulīs maximē dēlectārī, lēctōrēs cārī, clārum est.
Haec habēbam quae dīcerem. Quaesō ut quaestiōnēs, laudēs et reprehēnsiōnēs īnfrā scribātis. Libenter vōbīs rēspondēbō. In proximum!
Gregorius Advena, Artifex Ratiō Simulāta, The Carolingian, Folium IV, 2021, I