Logodaedalī Aurifodīna

Share this post

Recentiōra scrīpta Quirītibus

aurifodina.substack.com

Discover more from Logodaedalī Aurifodīna

Epistulae dē quōlibet: commentāria, carmina, colloquia...
Continue reading
Sign in

Recentiōra scrīpta Quirītibus

Duo colloquia et fabellae breves

Logodaedalus
May 1, 2023
2
Share this post

Recentiōra scrīpta Quirītibus

aurifodina.substack.com
Share
COLLOQVIVM

VMBRA SIVE COLLOQVIVM LARVALE

Cum sermō latīnus in Discordiā omnīnō vigeat, jucunda in hīs colloquiīs atque salsa saepe ēveniunt. Legās enim quōmodo noster amīcus Andreās Lodfrēdus mortuus sit.
VMBRA SIVE COLLOQVIVM LARVALE

PRAEFATIVNCVLA

Salvēte quirītēs! Hoc colloquium, quod vōbīs praebeō hodiē, ipse verbī faber mērus nōn scrīpsī, nam vērōs cōdicillōs ex grege Discordiae magnō linguae latīnae dicātō tantum collēgī et eōs suō locō disposuī.

Andreās Lodfrēdus Cucullātus, Rota glaciēī ignisque et Jōhannēs italus, sodālēs clārissimī illīus gregis, pārem laudem merent.

COLLOQVIVM LARVALE

Logodaedalus: Salvēte gerrōnēs!

Andreās Lodfrēdus Cucullātus: Quid ais? Ego gerrō haud sum!

L.: Rēctē dīcis, immō nebulō es.

A.: Huic contrā nōn dīcam.

L.: Sānē jocor frāter.

Cultrum parat.

Perge legere


COLLOQVIVM

LVDVS SCACCORVM SIVE COLLOQVIVM DE REGVLIS SCACCILVDII

Scaccōrum lūdus est proelium inter duōs lūsōrēs, quī prō sē sēdecim scaccīs in propriā regiōne locātīs ūtuntur. Latrunculī in tabulā lūsōriā quadrātā moventur, cujus lātera distinguuntur in octō ōrdinēs vel columnās…
LVDVS SCACCORVM SIVE COLLOQVIVM DE REGVLIS SCACCILVDII

AGONOPHILVS, PALAMEDES

Agonophilus: Salvē etiam atque etiam, amīcōrum optime. 

Palamēdēs: Ohe, salvē tū quoque, Agonophile. Cūr tam trīstem faciem habēs?

Ag. Quia nimis stultus sum ut lūdere scaccīs valeam.

Pa. Dēsine blaterāre. Perdidistīne?

Ag. Immō dēlētus sum. Adversārius duābus vicibus mē vīcit.

Pa. Papae! Mattum stultī agnōscō. Nostīne lēgēs?

Ag. Sānē.

Pa. Iterāre eās tibi nōn nocēbit. Mēcum alveum et latrunculōs semper habeō. Ab ōvō incipiam. Placetne?

Ag. Placet. Praeterī tamen, quaesō, historiam trītam hujus lūdī. Multī enim verba cassa super scaccōrum orīgine cōnsūmant.

Perge legere


FABELLAE

FABELLAE DE PROIECTIONE ASTRALI ET ALIIS

Em vōbīs trēs fābellae illīus generis quod Anglicē “copypasta” appellātur.
FABELLAE DE PROIECTIONE ASTRALI ET ALIIS

Hodiē, cum in prōjectiōne astrālī essem, Allah invocāvī ad eum sīc comminuendum ut nostra carmina melius operarentur. Is tam potēns est, ut sōla hōc facere nequiverim. Vix mortem effūgī et animō magnopere injūriam accēpī, sed sentiō mē in vītā mānsūram esse. Mente concipere nequeō quid is facere novae incautaeque magae possit. Vereor nē eī brevī obviam eam sī aliquandō prōjectiōnem astrālem pergere velim. Nunc salūtāre tūs incendō et animī vim ex meīs crystallīs trahō ut quam citatissimē cōnsānescam.

Perge legere


Grātiās tibī agō! Subscrībe grātiīs ut novās epistulās accipiās et opus meum sustineās.

2
Share this post

Recentiōra scrīpta Quirītibus

aurifodina.substack.com
Share
Previous
Next
Comments
Top
New
Community

No posts

Ready for more?

© 2023 Logodaedalus
Privacy ∙ Terms ∙ Collection notice
Start WritingGet the app
Substack is the home for great writing