Quaestiō dē angelō et daemone mentientibus
Sumpta ex mīmēmate et solūta secundum Thōmam Aquīnātem
PROOEMIUM
Quaeritur uter ex hīs cōnscius mendāciī esset in prōpositō dilemmate. Et circā hoc quaeruntur duo. Prīmō, utrum angelus mentīrī possit. Secundō, utrum angelus dē salute hominis scīre possit.
ARTICULUS 1
Et sīc prōcēditur ad prīmum. Vidētur quod angelus mentīrī possit.
Angelus est substantia intellectuālis, et sī voluntāte dēclīnat ā vērō, potest mentīrī sicut et homō. Ergō angelus mentīrī potest.
Praetereā, daemon est angelus lāpsus quī adhūc nātūram angelicam retinet. Sed daemon mentīrī potest, cum sit pater mendāciī. Ergo et angelus mentīrī potest.
Sed contrā dīxit Thōmās angelōs bonōs malum facere nōn posse, nec daemonēs bonum (Scrīptum super Sententiīs, liber II d. 7 q. 1 a. 2 s.c. 2). Sed mendācium malum est. Ergō angelus bonus mentīrī non potest.
Respondeō dīcendum quod mendācium est dīcere falsum cum intentiōne falsum dīcendī. Distinguere oportet inter falsitātem fōrmāliter, dē quā suprā, et falsitātem māteriāliter, quae praeter intentiōnem accidit. Nam dīxit Thōmās magis oppōnī vēritātī «quod aliquis dīcat vērum intendēns dīcere falsum, quam quod dīcat falsum intendēns dīcere vērum» (Summa Theologiae, IIa–IIae q. 110 a. 1 ad 1). Ergō falsitās māteriāliter, cum sit praeter intentiōnem, «nōn habet perfectam ratiōnem mendāciī» (Summa Theologiae, IIa–IIae q. 110 a. 1 co.). Voluntās autem angelī semper ad bonum dīrīgitur, ergō ei numquam intentiō falsum dīcendī esse potest.
Ad prīmum et ad secundum dīcendum quod, licet angelus habeat voluntātem līberam, tamen angelus cōnfirmātus est in bonō et malum facere nōn potest.
ARTICULUS 2
Et sīc prōcēditur ad secundum. Vidētur quod angelus dē salūte hominis scīre potest.
Homō enim potest aliquātenus dē suā salūte jūdicāre. Sed angelus multō magis scit quam homō. Ergo angelus dē salūte hominis scīre potest.
Praetereā, angelus missus est in ministerium «propter eōs quī herēditātem capient salūtis», secundum Apostolum. Sī angelus ignōrāret omnīnō dē salūte hūmānā, nōn posset hominēs ad bonum dīrīgere vel cōnsulere, quod tamen facere vidētur.
Sed contrā dīxit Thōmās angelum occulta cordium scīre nōn posse (Quaestiōnēs disputātae dē vēritāte, q. 8 a. 13 co.; Summa Theologiae, Ia q. 57 a. 4 s.c.), nec futūra contingentia (Summa Theologiae, Ia q. 57 a. 3 s.c.). Sed salūs hominis pendet et ex occultō mōtū cordis et ex dīvīnā grātiā futūrā. Ergo angelus dē salūte particulāris hominis scīre nōn potest.
Respondeō dīcendum quod angelus dē salūte hominis dupliciter cōnsīderāre potest: ūniversāliter et particulāriter.
Ūniversāliter quidem, angelus scit hominem salvārī posse secundum nātūram hūmānam, quae ad beātitūdinem ōrdinātur, et secundum commūnia auxilia grātiae quae Deus hominibus praebēre solet.
Particulāriter vērō, angelus nōn potest certō scīre an hic homō salvārī possit propter tria.
Prīmō, quia salūs pendet ex occultīs cordis dispositiōnibus, quās angelus cognōscere nōn potest.
Secundō, quia salūs ex speciālī grātiā Deī pendet, quae cognitiōnem angelicam excēdit.
Tertiō, quia salūs ad futūra contingentia pertinet. Thōmās enim dīxit angelōs nōn scīre futūra, nisi quātenus in causīs dēterminātīs continentur (Summa Theologiae, Ia q. 57 a. 3 co.). Sed salūs hominis ex plūribus causīs contingentibus pendet, praesertim ex līberō arbitriō et grātiā Deī.
Unde angelus, dīcendō hominem salvāre posse, loquēbātur dē possibilitāte generālī, nec scīre poterat impedīmenta particulāria quae salvatiōnem impedīrent. Et ideō māteriāliter falsum dixit sed nōn fōrmāliter.
Ad prīmum dīcendum quod licet angelus superiōrī modō cognōscat, tamen līmitātur ad ea quae per nātūralem cognitiōnem attingī possunt, nōn autem potest scīre secrēta cordium vel futūra contingentia.
Ad secundum dīcendum quod angelus mittitur in ministerium nōn ut certa dē salūte praedīcat, sed ut secundum Deī voluntātem hominēs adjuvet et dīrīgat.


