Pamphila sīve dē veneficā colloquium
Fābula ex arcānīs nostrōrum marītōrum LXXXII* in sermōnem Latīnum ā Logodaedalō versa
*I segreti dei nostri mariti ep. 82
Simplicia, Theophila, Drūsilla
SI. Salvēte mātrōnae.
TH. et DR. Salva sīs et tū, Simplicia.
SI. Rēs mihi contigit, quae mē sollicitat angitque.
TH. Cum ānxiō animō sum, soleō precibus Deum fatīgāre ut omnēs meās cūrās levet.
DR. Quīn nōbīs narrās quid tē onerat?
SI. Faciam, sī prōmittitis vōs nūllō relātūrās quod dīcam.
TH. et DR. Tibi hōc per nostram amīcitiam jūrāmus.
SI. Aliqua amīca mea, nōmine Pamphila, efficere facinora mīra solēbat, quae posteā tantum dētēxī. Illō tempore tantummodo sciēbam eam taroccīs futūra praedīcere. Quōdam diē ejus domī, cum eā in lātrīnā esset, omnem supellectilem aperuī ut aspicerem quid intus esset. In aliquā erant pentaculum stēllā quīnque pūnctīs īnsignītum, culter et alia. Ejus ante reditum omnia clausī, sed perrēxī in animō cōgitāre. Omnia Paulō marītō retulī, quī mihi nōn crēdidit, et, cum dē faciē jam amīcam meam nōvisset essetque domesticīs in operibus versātus, priōre enim diē culīnae epistomium refēcisset, amīcae dīxī eum arcessere ad trānsennās reficiendās neque dē pecūniā cūrāre. Hōc pactō vir vidēret quod vīderam. Postquam amīcae in domum sē contulit, vesperī mihi explicāvit eam deōs falsōs venerārī, quod tamen tacitum nōn tenēbat, immō omnibus cūriōsīs nārrābat. Neque amīcae, quās telephōnō rogāvī, neque ego hoc sciēbāmus. Et timōre et pietāte mōta, ut ā rēbus satānicīs abessem, statuī eā familiāriter nōn amplius ūtī. Rēs tamen, quae aliquae cēnae causā ejus domuī attuleram, ibi restābant, itaque eō animō excitātō postrēmum īvī. Ea mihi pōtiōnem Arabicam obtulit, sē excūsāvit et in lātrīnam īvit telephōnō in culīnā relictō, quod paulō post sonāre incēpit. Erat numerus meī marītī. Respondī.
— Sī ad tē venit, nōlī eī hoc dīcere. — inquit.
— Sum Simplicia, Pamphila in lātrīnam īvit. Quid mihi dīcere nōn dēbet?
Is repente colloquium fīnīvit. Putābam eum loquī mēcum dē pecūniā trānsennārum nōlle. Attamen Pamphila redīvit et mihi duo involūcra dedit, quārum prīmam omnium rērum meārum plēnam mihi et alteram prīmā parviōrem marītō meō dēstināverat. Raptim discessī atque statim involūcrum ad marītum aperuī. Intus erant Paulī fistulae nicotiānae et subligāculum cum schedulā in quā scrīptum erat: «ceciderat sub lectō, Pamphila tua». Āmēns ululātum tollēns virum aggressa sum. Is igitur sē jam cēlāre nōn posse intelligēns vēritātem aperuit. Cum ex eā quaesīverat quae religiō eī esset, Pamphila crystallum cēperat et jusserat eum illud intuērī. Mihi nārrāvit sē nihil amplius meminisse et posteā domī nostrae animadvertere subligāculum nōn amplius induere. Jussit mē nēminī hoc relātūram cum dērīdērī nōllet. Ab illō diē longē absumus ab illā muliere.
TH. Quam malum casum! Quīn dē eō cum sacerdōte loqueris?
DR. Rēs tam īnsolita mihi vidētur. Cur marītus illam lupam maleficam vocāvit ut prohibēret nē ea aliquid tibi dīceret?
TH. Quaedam sāga mihi erat vicīna, itaque nōlō rem jūdicāre. Meā quidem sententiā vir fascinātus Pamphilam vocāverit et posteā auditā uxōris vōce experrectus sit.
DR. Nōnne eam puduit tibi dare subligāculum marītī cum scīret sē dissolūtūram vestrum cōnūbium? Sī Paulus nihil meminit, potes et eam stuprī accūsāre.