
Salvē lēctor,
multum jam temporis copiā officiōrum obrutus nihil scrīpsī, haud tamen sine quādam maestitiā, quia spērābam fore ut nūlla diēs, ut Plīnius dīxit, esset sine līneā.
Prīmum particeps certāminis poēticī sum, nam tria carmina prō Certāmine Poēticō Sarbieviānō MMXXIII, quod in honōrem Mathiae Casimirī Sarbieviī S.J. Polōnī poētae Latīnī īnstitūtum est, pānxī. Cum poēmata victōrum praeteritōrum lēgerim, versibus meīs paucīs incultīsque nūlla spēs mihi reliqua est accipiendī palmam, sed gaudeō certāminī interfuisse.
Tibi nōn sōlum jucundum, sed etiam ūtile ad linguam latīnam discendam, inceptum, cui amīcus meus Roxānus opem maximī momentī attulit, commendō: Orīginēs Pictae! Est «prīma fābula nūbēculāta latīnē cōnscrīpta quae veterum Rōmānōrum adhūc integram vim narrāre studet».
Legendō Thōmae Hyde Mandragoriam sīve Historiam Shahilūdiī duās formulās Neograecās vituperandī aliquem invēnī: «ἄπελθε ῥακὰ ἐμπεπλεγμένε!» (abī stulte irrētīte!) et «ἐκεῖνός ἐστιν ἀνόητος ἐμπεπλεγμένος ὅπου ἄλλως οὐ γίγνεται!» (ille est cornūtus irrētītus quālis futūrus nōn est alius!).
Hīs diēbus Astanae in Cazastaniā Jōhannēs Nepomniactius Russicus et Līrēnus Dīngus Sinēnsis inter sē dē nōmine lūsoris prīncipis scaccōrum certant, postquam Magnus Carlsenius Norvegicus sē dignitāte ipsā abdicāvit.
Chorus Anglicus Depeche Mode nūper forās dedit album nōmine Mementō morī, quod prīmum est post mortem Andreae Sagittāriī clāvichordistae. Nam mōs, quī imperātōribus Rōmānīs fuit, ut ā servīs dē brevitāte vītae admonērentur (Tertulliānī Apologēticus liber, XXXIII.4), vidētur animum Dāvīdis Gorae cantōris permōvisse.
Panduntne mentem litterae Graecae Rōmānaeque? Haud arbitror, absit injūria verbīs!
Quintī fābulam nūbēculātam tibi commendō!
Alexius Cosānus coepit pelliculās pūblicāre, quārum rubrīca īnscrībitur Sīmius Cogitat Sīmius Dīcit. «Dē intrōspectīvīs rēbus cōgitāmenta» sunt.
Quōmodo dīcitur Graecē Carcerēs Dracōnēsque (sīve Sepulcra Serpentēsque)? Quaesō respondātis quam plūrimī. Genus istius lūdī vocātur chlamys spathaque (Italicē cappa e spada). Δεσμωτήρια καὶ Δράκοντες;
Scrīpsī Placentiae ante diem XVI Kalendās Maiās annō ab urbe conditā MMDCCLXXVI.