Lingua Latina in Unione Europaea §5
Hymnus Europae et breve colloquium cum poeta Stephano Coombs
Ab anno MCMLXXII Hymnus Unionis Europaeae est nonae Beethoven symphoniae motus finalis melodia, qui eam composuit super carmen Schiller “Ode ad gaudium”.
Petrus Roland anno MMIII Petro Diem et universitate Vindobonensi iuvantibus carmen latinum pro hymno scripsit:
Est Europa nunc unita
et unita maneat;
una in diversitate
pacem mundi augeat.Semper regant in Europa
fides et iustitia
et libertas populorum
in maiore patria.Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos.
Stellae signa sunt in caelo
aureae, quae iungant nos.
Tam placuit illud carmen ut Roland acciperet epistulam gratulatoriam Praesidis Consilii Europaei Herman Van Rompuy:
Colloquium cum Stephano Coombs poeta
Postquam istud carmen legi, statui cum Stephano Coombs sermonem habere de ipso et de hymno Europaeo.
Potesne aliqua verba facere de te?
Natus sum anno MCMXLIII Vimutii (Weymouth) in litore australi Angliae patre incendiorum exstinctore, matre quae prius vestifica fuerat. In universitate studiorum Oxoniensi, scilicet apud Collegium Balliolense, incubui in scientias musicas (inter alia huius artis historiam necnon, ut dicunt, harmoniam contrapunctumque). Deinde Holmiae incola, Sueticae urbis regiae, diu musicam in ludis publicis docui. Anno MCMXCIV collega et ego novam scholam Upsalae condidimus in qua adolescentes - quod maxime insolitum visum est - rudimenta Latina didicerunt. Anno MMXV editus est liber poesis meae Latinae cuius titulus In Perendinum Aevum. Ei additae legi possunt, hic premendo in alteram parvam imaginem super verbis *Se alla 2 bilder*, mei ipsius introductiones et versibus iambicis Latinis et oratione pedestri Anglica compositae.
Quid censes de Unione Europaea?
Semper sectator ardentissimus fui Unionis Europaeae.
Cur hymnum scripsisti?
Hymnum scripsi eadem causa atque alia carmina: notionem opportunam pulchramque habui, modum eius dicendi inveneram. Sed plane mihi gratissimus esset eius latior usus cantu ac lectione per civitates Unionis in omnium generum occasionibus.
Quid censes de hymno a Petro Roland scripto?
Veniam peto iudicio nonnihil immiti: litterae Petri Roland Petrique Diem tritae atque insulsae mihi videntur. Nonne meretur Unio Europaea aliquid melius quam paene ridiculum decoctum "locorum communium"? Praesertim inscita puto "vocat vos", "iungant nos". Altius decet petere. Nihil impedit quin normae poeticae antiquorum valeant, nam ad melos Beethovenii perfecte aptum habemus genus versuum quod tetrameter trochaicus catalecticus vocatur, multis cognitum per exemplum illius Pervigilii Veneris. Statu recente vitavit hymnus meus fines versuum consonantes. Postea facillime minima mutatione accomodatus est ad hodiernorum consuetudines. Ambae versiones sunt publicatae in libro cuius iam mentionem feci.
Veritatem velut argumentum selegi non solum quia mihi valde est cordi: hanc ut rem maximi momenti homo quisque libenter agnoscit sed et interpretari potest secundum propriam voluntatem, religiose, moraliter, philosophice vel in sensu scientiae naturalis. Versus meos sine difficultate intellegendos credo, modo ordo fortasse vocum tironibus in primo visu aliter derigi possent: "tibi dicetur continens, tibi det quisque cor suum"; "Europae vigor curet humanitatem cui pates / cui te facis patens".
Cur carmen Petri Rolandi insulsum tibi videtur?
Verbum "insulsus" duobus occurrit sensibus.
1) Velut "inelegans", "inconcinnus". Iam locutus sum de dictionibus "vocat vos" et "iungant nos" quas in fine sententiae credo nunquam sive in scripto pedestri sive in cuiuslibet aevi versibus approbatas esse, cadunt enim monosyllabae istae absurde graviter in aurem. Idem fere dicerem de nimia passim exprimendi simplicitate, quae sane aptior haberetur libellis ad usum puerorum confectis.
2) Verbum "insulsus" magis accurate significat "sapore carens", "tritus". Quid vere putaremus de terris quae clamarent se NON unitas esse, unitas manere NON optare, unitas esse SINE aliqua diversitate, pacem mundi NON augere velle? Talia deinde - "fides", "iustitia", "libertas" - sunt usque ad nauseam in huiusmodi litteris exspectanda, vel potius extimescenda. Licet singulae res recte laudentur, exaggeratae in cumulo videntur aliquantum ridiculae, paene quidem ut ita dicam parodicae. Europam NON florere? Opus NON magnum nos vocare? Stellas praeterea vexilli aureas omnino tacendas? Hymnus Europaeus meretur speciem praebere carminis aeque digni quod legatur atque aliorum quorumcumque. Poëta omnibus partibus artis suae fruatur, allitteratione idonea, cura vocum locandarum, forma variata locutionum et ceteris. Hymnus habeat nuntium proprium notionesque suas sane civibus generatim acceptabiles sed nihilo minus distinctas.
Objugrationes Stephani in hymnum Europaeum mihi maximo oblectamento fuerunt! Gratias vobis.
Optime! Lingua Latina est cor Europae.