In postrema epistula orationes legatorum Parlamenti Europaei Marii Capannae et Othonis ab Habsburgo vobis praebui, quae tamen ab magistratibus promotae non erant.
Hodie autem loqui volo de praesidentia Consilii Unionis Europaeae Finnica annorum MCMXCIX et MMVI in quibus enim Finnia lingua Latina usa est in communicationibus formalibus, quae “Conspectus rerum Latinus” appellabantur.
Finnia, quamquam imperium Romae non experta est, multorum linguae Latinae fautorum plena est. Exempli gratia fertur Ioannem Brera, de ludis actorum diurnorum confectorem Italicum, qui sermonem cum Paulo Nurmi, clarissimo cursore Finnico, habere volebat, cum linguam Finnicam nesciret, cum Toivo Aro, athleta et argentario, qui linguam Latinam callebat, collocutum fuisse1.
Anno undebismillesimo “Finnia praesidentiam Unionis Europaeae senorum mensium a Germania Kalendis Iuliis accepit”2. Quamobrem latine scriptum est? Cum Germania usui linguae Finnicae sicut tertio sermoni officiali Unionis adversaretur, nam praesidentis civitatis lingua uti mos erat una cum lingua anglica et francogallica, Finnia non solum lingua Finnica sed etiam Latina usa est!
In primo Conspectu rerum Latino de dissensione inter Finniam Germaniamque sic scribitur:
In ipsis praesidentiae initiis altercatio quaedam inter Finniam et Germaniam orta est, quia lingua Germanica pro sermone officiali in conventibus apud Finnos agendis non habetur. Hoc autem fit secundum regulas Unionis, sed Germani asseveraverunt se conventus inofficiales inter praesidentiam Finnorum boicotizaturos esse. At felicius fit, ut Praesidentiae locus interretiarius nuntios et informationem Finnice, Suetice, Anglice, Francice - nec non Germanice praebeat!
Demum Radiophoniae Finnicae Generalis “longa manus” patefacta est! Nam clarorum Nuntiorum Latinorum ipsi auctores, Thomas Pekkanen et Gregorius Pitkäranta, conspectus scripserunt.
Hic est ultimus conspectus septimanalis rerum inter Praesidentiam Finnicam actarum. His brevibus relationibus imprimis eo spectavimus, ut singularem usum Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) nuntios Latinos constanter emittendi extenderemus. Tanta enim est gratia, qua Nuntii Latini apud philologos aliosque scholares longe lateque valent, ut etiam hoc loco paginam Latinam constanter habere decreverimus. Conspectus Latine per vices redditus est a professore Tuomo Pekkanen et docente Reijo Pitkäranta, qui etiam nuntios Latinos ab YLE emissos scribunt. Idem conspectus etiam in alias linguas versa praesto fuit in paginis Praesidentiae. Lectoribus lectricibusque nostris gratias pro opera agimus, quam Conspectui rerum Latino dederunt.
Anno bis millesimo sexto iterum Finnia Consilii Unionis Europaeae praesidentiam accepit3:
Finnis Unioni Europaeae praesidentibus in morem venit, ut de rebus ad praesidentiam spectantibus Conspectus Latinus divulgaretur. Anno undebismillesimo (1999), cum Finnia praesidentiam teneret, ille conspectus oculos animosque Europaeorum in se convertit atque multis et benignis commentariis apud eos acceptus est. Quae cum ita sint, Conspectus etiam anno bis millesimo sexto (2006) Latine redigitur. Accedit, quod usus linguae Latinae cultui humano Europaeo honorem habet et de radicibus societatis Europaeae usque ad antiquitatem classicam pertinentibus omnes commonefacit.
Anno bis millesimo decimo nono, quando Finnia iterum Consilio praesedit, pro dolor “Conspectus rerum Latini” non amplius publicati sunt, nam ipsi Nuntii Latini clausi sunt, cum auctores senes fiebant, tum rete mundanum fautoribus latinitatis vivae multa praebere putabatur.
Gianni Mura, Il tramonto di Nurmi l’uomo cronometro che non parlava mai, in la Repubblica, 31/05/2012
Conspectus rerum Latinus 01-04/07/1999
Conspectus rerum Latinus 13-19/12/1999
Conspectus rerum Latinus 30/06/2006