Salvē mī lēctor,
Hīs diēbus Nātīvitātis et Capitis Annī fēriīs fruor. Novās epistulās accipiēs in annō novō. Tē, familiam et cārōs quoque fēriās optimās dēgere exoptō.
Exercitium legendī (Cantulus prōposuit)
Ovidiī Epistulae ex Pontō, IV.13.17
Nec tē mīrārī, sī sint vitiōsa, decēbit
carmina quae faciam paene poēta Getēs.
Ā! Pudet et Geticō scrīpsī sermōne libellum
structaque sunt nostrīs barbara verba modīs:
et placuī - grātāre mihī! - coepīque poētae
inter inhūmānōs nōmen habēre Getās.