Dē cellīs posteriōribus
Fragmentum anōnymus scrīpsit, Logodaedalus in Latīnum vertit
Sī haud attentus es et prāvās per āreās ē mundō excēdis, ad cellās posteriōrēs perveniēs, ubi nihil aliud est nisi foetor vetustī madidīque strāgulī, in furōrem inducēns color ūnicē lūridus, lūminum fluorescentium fremitus bombusque perpetuī et novem milliēs sescentiēs et quinquiēs sexiēs centēna et sex millia quadringenta chiliometra quadrāta cubiculōrum vacuōrum ex quibus cāsū dīvīsīs ēvādere paene impossibile est. Dī tē ament sī circum prope aliquid errabundum audiēs, quia id vērē mehercule tē audīverit.


