

Discover more from Logodaedalī Aurifodīna
Clārissimus P. L.
versiōnem dē Carceribus Silviī Pellicī hodiernō numerō Praecōnis incohāvit aptissimē factam, quam prōsequendam sperāmus. Grātiās ei nūntiāmus, quaesītuī autem respondēmus eum nōbīs nihil dēbēre.Silvius Pellicus fuit italus scrīptor et poēta, patriae amāns. Carcerēs meōs (italicē “Le mie prigioni”), commentāriōs dē suā captīvitāte, scrīpsit postquam ē carcere exierat. Liber fuit celeberrimus in Eurōpā saeculō decimō nōnō. Quīdam dīxit, quem nōnnūllī perperam putant Clēmentem Metternichium fuisse, hoc librum magis Austriae obfuisse quam clādem. Silentium tandem ac tenebrās, quibus versiō latīna libellī Silviī Pellicī, obrūta sepultaque jacēbat, laetus frangō.
Caput I.
Diē Veneris XIII Octōbris MDCCCXX Mediōlānī sum comprehēnsus dēductusque ad Sānctam Margarītam. Erat hōra tertia pōmerīdiāna. Facta est mihi diūturna disquīsitiō illā diē et aliīs quoque. Sed dē hōc nōn dīcam quidquam. Cōnsimilis amantī ā suā amātā neglēctō, quique cum dignitāte statuit aliēnum ab eā animum prae sē ferre, ego mittō rēs polīticās in suō statū et loquar dē aliīs rēbus.
Hōrā nōnā vesperae illius lūgubris diēī actuārius mē tradidit custōdī, isque, postquam mē dūxit in cubiculum mihi destinātum, hūmānīs cum verbīs ā mē dēpoposcit, suō tempore reddenda, hōrologium, pecūniam et quidquid aliud habērem in sacculō. Quō factō verēcundē mihi apprecātus est bonam noctem.
«Cōnsiste, amābō;» dīxī ei «hodiē nōn prandī; affer mihi aliquid.»
«Īlicō, taberna prope est, et experiēris, Domine, quam bonum vīnum!»
«Vīnum? Id genus nōn bibō.»
Ad hujus modī rēspōnsum Angelīnus
mē aspexit obstupefactus et spē correptus mē jocāre. Custōdēs carcerālēs, quibus caupōna est, perhorrescunt captīvum abstēmium.«Nōn bibō, rē vērā.»
«Commiseret mē tuī; duplicem patiēris sōlitūdinem...»
Cum vērō vidēret mē prōpositō stāre, exiit, et antequam semihōrula est praeterlapsa obtinuī meum prandium. Comēdī aliquot bolōs, bibī poculum aquae, tum fuī commissus mihi sōlī.
Cubiculum erat in pedeplānō situm, et prospiciēbat ad āream. Carcerēs hāc carcerēs illāc, carcerēs suprā, carcerēs ē regiōne. Accessī ad fenestram, attendīque per aliquod tempus ad custōdēs carceris abeuntēs remeantēsque et ad cantum phrenēticum incarcerātōrum quorundam.
Cogitābam: “Ante saeculum hōc erat monastērium. Num unquam virginēs sacrae ac paenitentēs, quae in eō habitābant, animō comprehendissent fore ut suae cellae hodiē nōn gemitibus fēmineīs hymnīsque piīs, sed maledictīs cantiōnibusque inverēcundīs resonent; ut contineant hominēs cujuslibet notae, eōsque, ut plurimum, dēstinātōs ad ergastula vel ad patibula? Atque intrā saeculum, quid ultrō rēspīrābit in hīs cellīs? Ō fugācitātem temporis! Ō mōbilitātem continuam rērum! Potestne, qui vōs cōnsīderat, afflīgī, sī fortūna dēsierit in eum arrīdere, sī tumulātur carcere, sī ei imminet patibulum? Herī eram ūnus ex fēlicissimīs mortālibus mundī, hodiē nōn mihi est amplius ūlla ex illīs jūcunditātibus, quae comitābantur vītam meam; nōn amplius lībertās, nōn amplius cōnsuētūdō amīcōrum, nōn amplius opēs! Nōn, hercle; sēsē dēcipere stultī esset. Inde nōn ēgrediar, nisi ut conjiciar in speluncās horridissimās velut carnificī trādar! Agedum, bene estō, diē post mortem meam rēs sē habēbit velutī sī exspīrassem in palātiō atque sī cum maximīs honōribus efferrer”.
Hōc modō reflexiō suprā fugācitātem temporis mihi animum roborāvit. Sed vēnit mihi in mentem patris, mātris duōrum frātrum, duārum sorōrum, memoria, item alius familiae, quam amābam tamquam sī esset mea, at ratiōcinātiōnēs philosophicae jam nōn valuērunt. Solūtus plorāvī puerī īnstar.
Prō dolor praeter prīmās litterās nōmen auctōris ignōrō.
Arcadius Avellānus, Praecō Latīnus, Philadelphīae, 1900, VI, 8
Auctor vertit “Angiolino” in Angelicum, meā autem sententiā Angelīnus melius nōmen est. Fortasse Avellānus errāvit trānscrībendō.