Salvē lēctor,
Haec digna commūnicātū mōre Augustīnī Cleōnis tibi habeō:
Hīsce diēbus tria epigrammata scrīpsī, quae dīvulgāvī urbī et orbī. Paenē cottīdiē ante quam mē somnō trādam exercitia cōnficiō librī “An introduction to latin elegiac verse composition”, cujus prīmum mentiōnem invēnī in hāc optimā symbolā “Do-It-Yourself: How To Write Latin Verse”.
Postquam Elon Muscus Pīpiātōrium ēmit, multī dīxērunt istud nōn amplius operātūrum. Hāc dē causā pāginam Tumblr creāvī ut caeruleae avis mortem melius ferrem. Illīc cognōmine Gnōstica et Vetusta ūtēns amīca cārissima jam scrīptitat et opera, ut patet, gnōstica pūblicat.
Nīcolāī Grossī dē latīnitāte vīvā symbolā, quae in Epistulā Leōnīnā CCLXVI legī potest, et verbīs et rēbus scatente magnopere fructus sum. Ipse Aurifodīnā meā conditā Marte meō de hāc rē disputāre ēnīsus eram et prae cēterīs in symbolīs dē statū linguae latīnae et dē argumentīs fautōrum contemptōrumque meam sententiam explicāvī.
Xeftis, dīlectissimus amīcus, dē silentiō lepidum ēlegānsque opusculum composuit. Praeceptī intempestīvā dē ōrātiōne memor ἢ λέγε τι σιγῆς κρεῖττον ἢ σιγὴν ἔχε nihil aliud addam. Igitur subscrībe, lege, fruēre.
Stephanus “Rhumak” Victōrius, fācundiā clārā pollentīque magister, et Andreās “Rūfus” Alesiānus, polīticārum atque oeconomicārum rērum perītus, dē bellō Ucraīnicō locūtī sunt, et maximē dē causīs vērīs bellī et dē theōriīs, quae dīvulgātae sunt ā nātiōne belligerante, ut bellum suum jūstificāret cōram cēterīs populīs. Adde quod Rūfus Italae cōnsociātiōnī “Liberi oltre le illusioni” (latīnē Līberī ultrā fallāciās) ad cīvēs īnstituendōs interest, quam temperāre mihi nōn possum quīn cordicitus laudem.
Cum automatāriō sermōcinātōre, i.e. GPT-3 Chatbot, hīs temporibus licet colloquī… latīnē! Nōnnullī enim in circulīs nostrīs hōc īnstrumentō ūtī coepērunt. Gerardus Alesius, celeber poēta Vindobonēnsis, carmen rhythmicum in laudem coffeae scrīpsit ope illius intellegentiae artificiōsae. Ipse symbolam dē intellegentiā artificiōsā ad imāginēs fingendās perscrīpsī.
Cantulus, sodālis Discordiae latīnae, nōbīs duōs indicēs ūtilissimōs rērum grammaticārum commūnicāvit, quōrum prīmus pertinet ad anōmala verbōrum prīmae conjugātiōnis, ut domō, et alter ad exitum -es nōminum tertiae dēclīnātiōnis.
Quīdam homō in Discordiā latīnā nōs rogāvit quam accūrāta esset haec sententia: futue tē ipsum et caballum tuum. Verbum futuere reciprocum nōn est, quod in capitulō V librī “The Latin Sexual Vocabulary” subtīliter explānātur. Ut contumēliam alicui faciās, dīc: dī tē perdant, ī in malam rem, crucifīgāris.
Appulēiī Metamorphōseōn librōs volvēns hanc seriem verbōrum repperī, in quā ablātīvus indicat id per quod aliquid fit vel agitur: “pugnīs ille mālās offendere, scapulās alius cubitīs inpingere, palmīs īnfestīs hic latera suffodere, calcibus īnsultāre…” (II, 26).
Ut linguam graecam discam, studēre enchīridiō “Ancient Greek Alive” coepī. Interdum pergere legere Athenaze cōnor.
Scrīpsī Mediōlānī ante diem septimum Īdūs Decembrēs annō ab urbe conditā 2775.