Heus lēctor,
ut praesentem annum novum bene inchoēmus, ēn decem digna commūnicātū:
Dēmum Appulēiī Metamorphōseōn librōs perlēgī, quōs ūnum abhinc annum cum Epistulīs Mōrālibus ad Lūcīlium ēmēram. Quod sine dubiō jam scīs mī lēctor, Appulēius fuit homō cōpiōsissimus ad dīcendum. Mihi saepius quam vellem verbōrum vīs perquīrenda fuit.
Gregōrius, cui est canālis Ōtia Mea appellātus, linguae latīnae in grege apud Telegramma Michāēlis von Albrecht Sermōnēs, philologī Germānī et clārī poētae latīnī necnōn strēnuī fautōris Acadēmiae Vīvāriī Novī, nōbīs commūnicāvit. Ut Andreās Fritsch scrīpsit "Sed lege, lēctor, omnia: abundē dōnāberis".
Tibi Vincentiī Nguiēnis Giaciemēnsis, vietnamiēnsis juvenis, histologium commendō, quī nūper symbolam dē chīrographō quōdam pūblicāvit.
Lupus Ālātus, quī lupī ālās quaerendī adagium significat, locus ad rēs ēdendās in ūsum discipulōrum, dē Crampō (theodiscē kramp unguis), mōnstruōsō ferīnōque daemone ex mȳthologiā populōrum Germānōrum lacerō vestītō amictū catēnā virgīsque armātō, quī Sānctō Nīcolāō servit, pelliculam forās dedit.
Mauriciī Sigismundī brevis hungara fābula septem nummī (hét krajcár), in quā familia est tam paupera ut vix scīlicet septem nummōs corrādat, in sermōnem latīnum ab Andreā Alcore versa, vulgāta est.
Michāēl Champagne dē rēgibus et fatuīs symbolam prō Quirītibus composuit ut Thōmae Bombadil, ex fābulā dē Dominō Ānulōrum persōnae, nātūram investīgāret. Roxānus quoque noster prō Quirītibus aliquid dē annō novō ineunte aliēnīs verbīs trānslātīs scrīpsit. Is enim in sermōnem latīnum adumbrātiōnem ex librō Jōhannis Francī Ravasi “Il Profumo dell’alba. Mattutino” vertit.
Jōhannēs Lamers, Ūniversitātis Studiōrum Osloēnsis professor, et Benedicta Reitz-Joosse, Ūniversitātis Studiōrum Groningēnsis professor, situm in rētī mundānō dē latīnīs documentīs novōrum līctōrum creāvērunt. Situs continet et poēmata et ōrātiōnēs brevī cum apparātū criticō.
Requiēscat in pāce Pēleus, Edson Arantes do Nascimento, follis rēx brasiliānus. Pedilūsor plēnus atque perfectus, pedibus et capite validus, mīrā sollertiā praeditus, adversāriōs facillimē superābat.
Requiēscat in pāce Benedictus XVI, Jōsēphus Aloisius Ratzinger, Rōmānus Pontifex ēmeritus, cooperātor vēritātis, ēgregius theologus necnōn latīnae eximius linguae fautor. Jōhannēs Carolus Rossi testis aurītus fuit Pontificem latīnē volubiliter loquī, ut quī bonam hanc cōnsuētūdinem nōn subsultim sed perpetuō retinuerit (ōrātiō habita apud Circulum Philologum Mediōlānēnsem postrīdiē Nōnās Mārtiās a. MMXIII).
Vōx annī MMXXII est… rescellula!
Exercitium legendī
Diogenis Lāertiī Vītae Philosophōrum, VI.2.69
(Διογένης) εἰώθει δὲ πάντα ποιεῖν ἐν τῷ μέσῳ, καὶ τὰ Δήμητρος καὶ τὰ Ἀφροδίτης. καὶ τοιούτους τινὰς ἠρώτα λόγους· εἰ τὸ ἀριστᾶν μηδέν ἐστιν ἄτοπον, οὐδ᾿ ἐν ἀγορᾷ ἐστιν ἄτοπον· οὐκ ἔστι δ᾿ ἄτοπον τὸ ἀριστᾶν· οὐδ᾿ ἐν ἀγορᾷ ἄρα ἐστὶν ἄτοπον. χειρουργῶν τ᾿ ἐν τῷ μέσῳ συνεχές, “εἴθε ἦν,” ἔλεγε, “καὶ τὴν κοιλίαν παρατριψάμενον τοῦ λιμοῦ παύσασθαι·”
(Diogenēs) solēbat autem omnia palam facere, et quae ad Cererem et quae ad Venerem pertinent. Atque hujusmodī conclūsiunculīs ūtēbātur: Sī prandēre nihil malī est, neque in forō prandēre malum est; nōn est autem malum prandēre: ergō neque in forō prandēre malum est. Quumque ante ōra omnium masturbārētur, Utinam sīc, inquit, ventre perfricātō, famem plācāre possēmus.
Scrīpsī Placentiae prīdiē Nōnās Jānuāriās annō ab urbe conditā MMDCCLXXVI.
Ad armillum redeō
Salve! Sum Vincentius Nguien. Summas gratias tibi ago quod mentionem facis de blogo meo. Nomen autem modo mutavi. Ecce novum vinculum: https://scriptoriumvincentii.wordpress.com/